Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 247

Previous Number Next Number See English 

247. "Et requiem non habebant die et nocte, dicentia, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Omnipotens," significat quod Verbum continue doceat Dominum, et quod Ille Solus Deus sit, et inde quod Solus colendus sit. - Quod Animalia "non requiem haberent die et nocte" significat quod Verbum continue et absque intermissione doceat; et quod doceat; id quod Animalia dicunt, quae sunt, "Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Omnipotens," hoc est, quod Dominus Solus Deus sit, et inde quod Solus colendus; hoc significat Sanctus ter nominatus, nam triplicatio involvit omne Sanctum in Ipso Solo. Quod Divina Trinitas in Domino sit, in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino, plene ostensum est; tum etiam quod Verbum de Solo Domino agat, et quod inde sanctitas ejus sit. Quod Dominus Solus Sanctus sit, videatur supra (n. 173).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church