Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 275

Previous Number Next Number See English 

275. "Quatuor Animalia et viginti quatuor Seniores prociderunt coram Agno" significat humiliationem, et ex humiliatione adorationem Domini ex superioribus Caelis. Sequitur nunc glorificatio Domini propterea; nam, ut supra (li. 263) dictum est, nisi Dominus nunc Ultimum Judicium faceret, et per id redigeret in ordinem omnia in Caelis et in terris, omnes perirent. Glorificatio Domini, quae nunc sequitur, fit primum a Caelis superioribus, postea a Caelis inferioribus, et demum a Caelis infimis:

Glorificatio a Caelis superioribus (vers. 8-10);

A Caelis inferioribus (vers. 11, 12);

Et a Caelis infimis (vers. 13);

Et demum confirmatio et adoratio a Caelis superioribus (vers. 14). Caeli itaque superiores significantur per "quatuor Animalia" et per "viginti quatuor Seniores;" nam per "Cherubos," qui sunt quatuor Animalia, "in medio Throni," significatur Dominus quoad Verbum; at per "Cherubos," seu quatuor Animalia, "circum Thronum," significatur Caelum quoad Verbum; dicitur enim, quod "In medio Throni et circum Thronum visa sint quatuor Animalia, plena oculis ante et retro" (cap. iv. vers. 6);

Caeli enim sunt Caeli ex receptione Divini Veri per Verbum a Domino. Per "viginti quatuor Seniores" etiam significantur Angeli in Caelis superioribus, quoniam Seniores illi proxime circum Thronum" erant (cap. iv. 4). Quod "procidere coram Agno " sit humiliatio, et ex humiliatione adoratio, patet.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church