Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 282

Previous Number Next Number See English 

282. "Et omni tribu et lingua, et populo at gente" significat quod a Domino redempti sint, qui in Ecclesia aut in aliqua Religione in veris quoad doctrinam et in bonis quoad vita in sunt. - Per "tribum" significatur Ecclesia quoad religionem; per "linguam" significatur doctrina ejus, de qua mox; per "populum" significantur qui in veris doctrinae sunt, et abstracte vera doctrinae (n. 483); et per "gentem" significantur qui in bonis vitae sunt, et abstracte bona vitae (n. 483): ex his patet, quod per "ex omni tribu et lingua, et populo et gente," talia quae dicta sunt significentur (ut quoque n. 627). Hic nunc confirmabitur, quod per "linguam" in spirituali Sensu significetur doctrina quae est Ecclesiae, et quae est cujusvis Religionis; hoc patet ex his:

Lingua mea meditatur justitiam Tuam, omni die laudem Tuam" (Psalm. (xxxv. 28;) lxxi. 24);

"Tunc saliet sicut cervus claudus, et cantabit Lingua muti, quia erumpent in deserto aquae" (Esaj. xxxv. 6);

"Lingua balborum velox erit ad loquendum" (Esaj. xxxii. 4);

apparet sicut ibi per "linguam" intelligatur loquela; sed in Sensu spirituali intelligitur id quod loquuntur, quod est verum doctrinae, quod illis erit a Domino. Similiter, "Juravi quod Mihi se incurvaturum sit omne genu, et juratura omnis Lingua" (Esaj. xlv. 23):

"Veniet tempus ad congregandum omnes gentes et Linguas, ut veniant et videant gloriam Meam" (Esaj. lxvi. 18):

"In diebus illis apprehendent decem viri ex omnibus Linguis gentium alam viri Jehudaei, dicendo, Ibimus vobiscum, quia audivimus Deum cum vobis" (Sach. viii. 23);

haec quoque de conversione gentium a Domino, ad verum doctrinae. Per "linguas" autem in opposito sensu significantur doctrinae falsae in his:

"Vir Linguae non subsistet in terra" (Psalm. cxl. 12 (B.A. 11){1};) "Occultas eos in Tabernaculo Tuo a lite Linguarum" (Psalm. xxxi. 21 (B.A. 20));

"Adducam super vos gentem, cujus non cognosces Linguam" (Jerem. v.15{2};

"Mitti ad populos graves Lingua" (Ezech. iii. 5, 6);

"Ad populum barbarum Lingua" (Esaj. xxxiii. 19). Sciendum est quod "lingua" ut organum significet doctrinam, ac ut sermo significet etiam religionem. Qui scit quod "lingua" significet doctrinam, intelligere potest quid significatur per verba divitis in Inferno ad Abrahamum, "Ut mitteret Lazarum, ut intingeret extremum digiti in aquam, et refrigeraret linguam ejus, ne cruciaretur in flamma" (Luc. xvi. 24);

"aqua" significat verum, et "lingua" doctrinam, a cujus falsis cruciabatur, et non a flamma; non enim aliquis in Inferno est in flamma, sed flamma ibi est apparentia amoris falsi, et ignis apparentia amoris mali. @1 cxl. pro "cxlv."$ @2 15 pro "15, 16"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church