285. Dicitur "regnabunt super terra," quia per "terram" hic et alibi intelligitur Ecclesia Domini in Caelis et in terris; Ecclesia utrobivis est Regnum Domini: ne itaque quis credat, quod omnes qui a Domino redempti sunt, fiant Reges et Sacerdotes, et quod regnaturi super terra, interest ut ex Verbo demonstretur, quod terra significet Ecclesiam: hoc videri potest ex sequentibus locis:
"Ecce Jehovah evacuans Terram, et exinaniens Terram, et evertet facies ejus: evacuando evacuabitur Terra: lugebit et confundetur Terra habitabilis: Terra prophanabitur sub habitatoribus suis propterea maledictio comedet Terram et exurentur habitatores Terrae, et relictus erit homo rarus: erit in medio Terrae sicut strictura oleae. Cataractae ab alto apertae sunt, et commota sunt fundamenta Terrae: confringendo confracta est Terra: disrumpendo disrupta est Terra: commovendo commota est Terra: titubando titubat Terra sicut ebrius" (Esaj. (xxiv.) 1-23);
"Ascendit leo ex vepreto ad redigendum Terram tuam in vastitatem: vidi Terram, cum ecce vacuum et inane: dixit Jehovah, vastitas erit tota Terra, propterea lugebit Terra" (Jerem. iv. 7, 23-28):
"Quousque lugebit Terra: desolata est tota Terra, quia non vir ponens super cor" (Jerem. xii. 4, 11-13);
"Luget et elanguescit Terra, erubuit Libanus et emarcuit" (Esaj. xxxiii. 9):
Erit Terra in picem ardentem, et vastata" (Esaj. xxxiv. 9, 10):
"Consummationem et decisionem audivi a Domino super universam Terram" (Esaj. xxviii. 2, 22):
"Ecce dies Jehovae veniet ad ponendum Terram in vastitatem, et concutietur Terra e loco suo (Esaj. xiii. 9, 13);
"Commota est et contremuit Terra, et fundamenta montium trepidarunt" (Psalm. xviii. 8{1} (B.A. 7));
"Non timebimus cum mutabitur Terra: cum dederit vocem, liquescet Terra" (Psalm. xlvi. 3, 4, 7, 9 (B. A. 2, 3, 6, 8)):
"Annon intelligitis fundamenta Terrae" (Esaj. xl. 21, 23) "Deus deseruisti nos, tremefecisti Terram: sana fracturas ejus, quia commota est" (Psalm. lx. 3, 4 (B.A. 1, 2));
"Liquescent Terra et omnes habitatores ejus: Ego firmabo columnas ejus" (Psalm. lxxv. 4{2} (B.A. 3));
"Vae Terrae inumbratae alis: ite legati ad gentem conculcatam, cujus Terram depraedati sunt fluvii" (Esaj. xviii. 1, 2);
"In excandescentia Jehovae Zebaoth obscurata est Terra" (Esaj. ix. 18{3} (B.A. 19));
"Eritis vos Terra beneplaciti" (Malach. iii. 12{4});
"Dedi Te in foedus populi ad restituendum Terram: cantate Caeli et exulta Terra" (Esaj. xlix. 8, 13):
"Non videbo{5} Jah in Terra viventium" (Esaj. xxxviii. 11);
"Qui dederunt terrorem in Terra viventium" (Ezech. xxxii. 23-27);
"Nisi crederem videre bonum in Terra vitae" (Psalm. xxvii. 13);
"Beati mites, quia haereditatem Terrae accipient" (Matth. v. 5) "Ego Jehovah faciens omnia, expandens Caelos Solus, extendens Terram a Me Ipso" (Esaj. xliv. 23, 24: Sach. xii. 1: Jerem. x. 11-13; cap. li. 15; Psalm.{6} cxxxvi. 6);
"Aperiat se Terra, fructificent salutem: sic dixit Jehovah, creans Caelos formans Terram" (Esaj. xlv. 8, 12, 18, 19):
"Ecce Ego creans Caelos novos, et Terram novam" (Esaj. lxv. 17: cap. lxvi. 22);
praeter multis aliis in locis, quae si adducerentur, implerent membranam. Causa quod per "terram" significetur Ecclesia, est quia multoties per "terram" intelligitur Terra Canaan, et in illa fuit Ecclesia; "Canaan caelestis" non aliud est: tum quia cum nominatur "terra," Angeli, qui spirituales sunt, non cogitant terram, sed humanum genus quod super illa, et ejus statum spiritualem, et status spiritualis est status Ecclesiae. "Terra" etiam oppositum sensum habet, et in eo significat damnationem, quoniam cum nulla Ecclesia est apud hominem, est damnatio; in hoc sensu nominatur "Terra" (Esaj. xiv. 12; cap. xxi. 9: cap. xxvi. 19, 21; cap. xxix. 4; cap. xlvii. 1: cap. lxiii. 6; Thren. ii. 2, 10; Ezech. xxvi. 20; cap. xxxii. 24; Num. xvi. 29-33; cap. xxvi. 10; et alibi). @1 8 pro "7, 8"$ @2 4 pro "3, 4"$ @3 ix. 18 pro "xlix. 8, 13"$ @4 12 pro "11, 12"$ @5 videbo pro "videbis"$ @6 Psalm. pro "cap."$