Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 296

Previous Number Next Number See English 

296. "Et audivi unum ex quatuor Animalibus dicens tanquam voce tonitrui," significat secundum Divinum Verum Verbi. - Quod per "quatuor Animalia" seu "Cherubos" intelligatur Verbum, videatur supra (n. 239, 275, 286): et per "vocem tonitrui" perceptio Divini Veri (n. 236). "Vox tonitrui" hic dicitur, quia per hoc Animal intelligatur Leo, per quem significatur Divinum Verum Verbi quoad potentiam (n. 241); inde est, quod hoc Animal dicatur locutum "tanquam voce tonitrui;" dicitur enim postea, quod secundum Animal locutum sit, dein tertium et quartum


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church