344. (Vers. 2.) "Et vidi alium Angelum ascendentem et ortu solis," significat Dominum providentem et moderantem. - Per "Angelum" hic intelligitur Dominus quoad Divinum Amorem, quia ascendit "ex ortu solis;" et ab "ortu solis" seu ab oriente, est ex Divino Amore, est enim Dominus in mundo spirituali Sol et Oriens, et quoque ita vocatur quoad illum Amorem; quod sit providens et moderans, patet a mandato Ipsius ad quatuor Angelos, quod "non damno afficerent terram et mare, usque dum servi Dei signati fuerint super frontibus." Quod Divinum Humanum Domini per "Angelum" in supremo Sensu intelligatur, patet ex his:
"Angelus facierum Jehovae liberavit eos, ob amorem Suum et clementiam Suam: Hic redemit illos, et assumpsit illos, et portavit illos omnibus diebus aeternitatis" (Esaj. lxiii. 9);
"Angelus Qui redemit me ab omni malo, benedicat illis" (Gen. xlviii 16);
"Subito veniet ad Templum Suum Dominus Quem vos quaeritis, et Angelus foederis Quem vos desideratis" (Malach. iii. 1);
"Ego mitto Angelum coram te, ad custodiendum te in via; caveto tibi a faciebus Ejus, quia Nomen Meum in medio Ejus" (Exod. xxiii. 20-23). "Angelus" et "missus" in Lingua Hebraea sunt una vox; inde est, quod Dominus toties Se dicat "Missum a Patre," per quod intelligitur Divinum Humanum. "Angelus" autem in sensu respectivo est omnis qui recipit Dominum, tam qui in Caelo est quam qui in mundo.