Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 348

Previous Number Next Number See English 

348. (Vers. 4.) "Et audivi numerum signatorum centum quadraginta quatuor millia," significat omnes qui Dominum pro Deo Caeli et Terrae agnoscunt, et in veris doctrinae ex bono amoris ab Ipso per Verbum sunt. - Quod illi per "centum quadraginta quatuor millia ex duodecim Tribubus (filiorum) Israelis" significentur, est quia per "duodecim Tribus (filiorum) Israelis" significatur Ecclesia ex illis qui in bono et vero a Domino sunt, et Ipsum pro Deo Caeli et Terrae agnoscunt; per numerum "centum quadraginta quatuor millia" intelliguntur omnes illi; simile enim per illum numerum significatur quod per duodecim, quoniam exsurgit ex multiplicatione "12" in "12," et dein ex multiplicatione per "100" et per "1000;" et numerus quicunque multiplicatus in se, et dein per "10," "100," aut "1000," simile significat cum numero ex quo; ita numerus "144,000" simile cum "144," et hic simile cum "12," quia "12" in "12" faciunt numerum "144;" similiter "12,000" "signati ex unaquavis tribu," in "12," faciunt " 144,000." Quod numerus "duodecim" significet omnia, et praedicetur de veris ex bono, est quia "12" exsurgunt per multiplicationem "3" et "4" in se, et numerus "3", significat omne quoad verum, et numerus "4" omne quoad bonum; inde hic "12," omne quoad verum ex bono amoris. Quod omnes numeri significent adjunctiva rerum, determinantia quale aut quantum illarum, manifeste constare potest ex numeris in Apocalypsi, qui nisi significarent, in multis locis ibi non foret aliquis sensus. Ex nunc dictis videri potest, quod per "centum quadraginta quatuor millia signatos," et per "duodecim millia ex unaquavis Tribu," non intelligatur quod tot ex Tribubus Israelis signati ac electi sint, sed quod omnes qui in veris doctrinae ex bono amoris a Domino sunt. Hoc in genere significatur per "duodecim Tribus Israelis," et quoque per "duodecim Apostolos Domini;" in specie autem aliquod verum ex bono per unamquamvis Tribum, et per unumquemvis Apostolum: quid autem per unamquamvis Tribum hic significatur, dicetur in sequentibus. Quoniam duodecim Tribus significant omnia vera doctrinae ex bono amoris a Domino, ideo etiam significant omnia Ecclesiae; quare duodecim Tribus Israelis repraesentabant Ecclesiam, et similiter duodecim Apostoli. Quia "duodecim" dicuntur de veris et bonis Ecclesiae, ideo Nova Hierosolyma, per quam intelligitur Nova Ecclesia Domini, in singulis describitur per "duodecim;" ut quod Urbs longitudine et latitudine esset duodecim millia stadiorum: quod Murus ejus esset centum quadraginta quatuor. cubitorum;

"centum quadraginta quatuor" sunt "12" in "12:" quod essent duodecim Portae; et Portae ex duodecim Margaritis: quod super Portis duodecim Angeli: et nomina scripta duodecim Tribuum Israelis: quod essent duodecim Fundamenta muri; et in iis nomina duodecim Apostolorum Agni: et illa constarent ex duodecim Lapidibus pretiosis: tum, quod ibi esset Arbor vitae faciens duodecim fructus, juxta duodecim Menses (de quibus omnibus videantur cap.: cxl. et xxii.). Ex his de quibus hic agitur, formatum est Novum Caelum, et formatur Nova Ecclesia a Domino; sunt enim iidem qui memorantur capite xiv., seq., ubi haec de illis:

"Et vidi et ecce Agnus stans super Monte Sion, et cum Ipso centum quadraginta quatuor millia; et canebant Canticum Novum coram Throno, et nemo potuit discere Canticum quam illi centum quadraginta quatuor millia empti de terra; Virgines sunt, et sequuntur Agnum quocunque vadit" (vers. 1, 3, 4). Quoniam "duodecim Tribus" significabant Ecclesiam Domini quoad omnia vera et bona ejus, ideo numerus "12" factus est numerus Ecclesiae, et solennis in sanctitatibus ejus, ut Quod in Pectorali Judicii, ubi Urim et Thummim, essent duodecim lapides pretiosi (Exod. xxviii. 21);

Quod duodecim panes facierum ponerentur super Mensa in Tabernaculo (Levit. xxiv. 5, 6);

Quod Moses aedificaverit altare infra Montem Sinai, et erexerit duodecim statuas (Exod. xxiv. 4);

Quod duodecim viri missi sint ad explorandum terram Canaanem (Deutr. i. 23);

Quod duodecim viri exportaverint duodecim lapides e medio Jordanis (Jos. iv. 1-9, 20);

Quod duodecim Principes ad initiationem Altaris attulerint duodecim scutulas argenti, duodecim crateres argenti, duodecim acerras auri, duodecim juvencos, duodecim arietes, duodecim agnos, et duodecim hircos (Num. vii. 84, 87);

Quod Elias sumpserit duodecim lapides, et struxerit altare (1 Reg. xviii. 31, 32{1});

Quod Elias invenerit Elisaeum, cum araret duodecim juga, et ipse inter duodecim, et quod tunc projecerit super illum togam (1 Reg. xix. 19);

Quod Salomo sub mari aeneo posuerit duodecim boves (1 Reg. vii. 25, 44);

Quod fecerit thronum, et ad gradus ejus duodecim leones stantes (1 Reg. x.{2} 19, 20);

Quod super capite Mulieris circumdatae sole, esset corona duodecim stellarum (Apoc. xii. 1). Ex his nunc constare potest, quod per "centum quadraginta quatuor millia signatos, duodecim millia ex unaquavis Tribu," non intelligantur totidem numero ex Judaeis et Israelitis, sed omnes qui e Novo Caelo Christiano, et e Nova Ecclesia, in veris doctrinae ex bono amoris per Verbum a Domino erunt. @1 xviii. 31, 32 pro "vii. 25, 44"$ @2 x. pro "ix."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church