Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 352

Previous Number Next Number See English 

352. "Ex tribu Gadis duodecim millia signati" significat Usus vitae, qui sunt Sapientiae ex illo Amore, etiam apud illos qui in Novo Caelo et in Nova Ecclesia Domini erunt. - Per "Gadem" in Sensu supremo significatur Omnipotentia, in Sensu spirituali Bonum Vitae, quod etiam est Usus, et in Sensu naturali Opus: hic Usus Vitae, quia sequitur post Rubenem et Jehudam, et Amor caelestis per Sapientiam producit Usus. Sunt tria quae cohaerent, et non separari possunt, Amor, Sapientia et Usus vitae; si unum separatur cadunt duo reliqua, videatur Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (n. 241, 297, 316). Quod per "Gadem" significetur usus vitae, qui etiam vocatur fructus, constare potest A nominatione ejus a turma seu cumulo (Gen. xxx. 10, 11) Tum a benedictione ejus a Patre Israele (Gen. xlix. 19); Et a benedictione ejus a Mose (Deutr. xxxiii. 20, 21);

Et quoque ab haereditate ejus (Num. xxxii. 1, ad fin.; cap. xxxiv. 14; Deutr. iii. 16, 17; Josh{1} xiii. 24-28). Etiam a significatione ejus in sensu opposito (Esaj. lxv. 11; Jerem. xlix. 1-3). Sciendum est, quod omnes Tribus Israelis hic in quatuor classes distinctae sint, quemadmodum in Urim et Thummim, ac in Castrametatione, et quod quaelibet classis contineat tres Tribus, ex causa, quia tria cohaerent ut unum, prout amor, sapientia et usus, et prout charitas, fides et opus; nam, ut dictum est, si unum deest, reliqua duo non sunt aliquid. @1 Josh. pro "cap."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church