361. "Ex tribu Benjaminis duodecim millia signati significat Vitam veri ex bono secundum doctrinam, apud illos qui in Novo Caelo et in Nova Ecclesia Domini erunt. - Cum per "Sebulonem" significatur Amor conjugialis boni et veri, et per "Josephum" Doctrina boni et veri, per "Benjaminem," quia tertius est in serie, significatur Vita veri ex bono: Benjamin hanc significationem tulit, quia ultimo natus est, et a Patre Jacobo vocatus est Filius dextrae (Gen. xxxv. 18);
et per "filium dextrae" significatur verum ex bono: quare etiam tribus ejus habitabat circum Hierosolymam, ubi tribus Jehudae; ac urbs Hierosolyma significabat Ecclesiam quoad doctrinam, et per circuitus ejus illa quae sunt ex doctrina (Videatur Jos. xviii. 11-28; Jerem. xvii. 26; cap. xxxii. 8, 44; cap. xxxiii. 13; et alibi).