363. (Vers. 9.) "Post haec vidi, et ecce Turba multa, quam numerare nemo poterat," significat omnes reliquos qui non ex recensitis sunt, et tamen in Novo Caelo et in Nova Ecclesia Domini, et sunt qui Caelum ultimum et Ecclesiam externam faciunt, quorum quale nemo cognoscit qua in Solus Dominus. - Quod per "Turbam multam" significentur reliqui qui non ex recensitis, et tamen in Caelo et in Ecclesia Domini, patet a vers. 9, 10, 13-17, ubi dicitur quod "steterint coram Throno, et coram Agno, induti stolis albis, et palmae in manibus illorum;" et quod "servient Ipsi in Templo Ipsius, et Sedens super Throno habitabit super illis," praeter plura. Per "numerare" in Sensu spirituali significatur cognoscere quale seu quales sunt; quod hoc per "numerare" significetur, in sequente paragrapho videbitur. Sed quinam in specie sunt, qui per hos qui vocantur "Turba multa," intelliguntur, non potest sciri absque Arcano, quod prius detegendum est. Arcanum est hoc: Universum Caelum una cum Ecclesia in terris coram Domino est sicut Homo unus; et quia est sicut Homo unus, sunt ibi qui constituunt Caput, ac ita faciem cum omnibus organis sensuum ejus, et sunt ibi qui constituunt Corpus cum omnibus membris ejus: hactenus recensiti sunt qui constituunt Faciem cum omnibus organis sensuum ejus; hi autem qui nunc memorantur, sunt qui constituunt Corpus cum omnibus membris ejus; quod ita sit, mihi revelatum est; tum etiam, quod qui primam classem Tribuum faciunt (vers. 5), sint qui correspondent Fronti usque ad Oculos; quod qui secundam classem (vers. 6), sint qui correspondent Oculis una cum Naribus; qui tertiam (vers. 7), sint qui correspondent Auribus et Genis; et qui quartam (vers. 8), sint qui correspondent Ori et Linguae. Est quoque Ecclesia Domini interna et externa; illi qui per "duodecim Tribus Israelis" intellecti sunt, sunt qui Ecclesiam internam Domini faciunt; illi autem qui nunc memorantur, sunt qui Ecclesiam externam, ac cohaerent sicut unum cum supra recensitis, quemadmodum inferiora cum superioribus, ita sicut Corpus cum Capite; quare duodecim Tribus Israelis significant Caelos superiores et quoque Ecclesiam internam, hi autem Caelos inferiores et Ecclesiam externam; quod hi etiam alibi dicantur "Turba multa," videatur infra (n. 803, seq., et 811).