366. "Stantes coram Throno et coram Agno," significat audientes Dominum et facientes quae praecipit. - Per "stare coram Deo" significatur audire et facere quae praecipit, sicut qui stat coram Rege: hoc significatur per "stare coram Deo" etiam alibi in Verbo; ut, Angelus dixit Sachariae, "Sum Gabriel, Stans coram Deo" (Luc. i. 19);
"Non excidetur vir Stans coram Me omnibus diebus" (Jerem. xxxv. 19);
"Hi sunt duo filii oleae Stantes coram Domino totius terrae" (Sach. iv. 14);
"Separavit tribum Levi ad Standum coram Jehovah" (Deutr. x. 8). (Et alibi.)