368. (Vers. 10.) "Et clamantes Voce magna, dicentes, Salus Deo nostro Sedenti super Throno et Agno," significat Agnitionem ex corde, quod Dominus sit Salvator illorum. - "Clamare voce magna" significat agnitionem ex corde; "Salus Deo nostro Sedenti super Throno et Agno" significat quod Dominus sit ipsa Salus, et quod omnium Salus sit ab Ipso, ita quod sit Salvator. Per "Sedentem super Throno et Agnum," intelligitur Solus Dominus, per "Sedentem super Throno" Divinum Ipsius a Quo, et per "Agnum" Divinum Humanum Ipsius, ut quoque supra (n. 273); utrumque dicitur, quia a Divino Suo a Quo per Divinum Humanum Suum Salvator fuit; quod unum sint, patet a locis ubi dicitur Agnus in medio Throni (cap. v. 6; cap. vii. 17). Dominus in Verbo multoties vocatur "Salus," per quod intelligitur quod sit Salvator; ut, "Salus Mea non morabitur, et dabo in Sione Salutem" (Esaj. xlvi. 13) "Dicite in Sionis, Ecce Salus tua venit" (Esaj. lxii. 11{1});
"Dedi Te ut sis Salus Mea ad extremitatem terrae" (Esaj. xlix. 6);
"Hic Jehovah Quem exspectavimus, exultemus et laetemur in Salute Ipsius" (Esaj. xxv.{1} 9). Salus in Lingua Hebraea dicitur "Joschia," quod est Jesus. @1 11 pro "2"$ @2 xxv. pro "xxxv."$