370. "Et ceciderunt coram Throno Super facies Suas, et adoraverunt Deum," significat Humiliationem Cordis eorum, et ex humiliatione Adorationem Domini. - Quod "cadere super facies et adorare" sit humiliatio cordis et inde adoratio, patet; quod humiliatio coram Domino et adoratio Ipsius significetur per "cadere coram Throno et adorare Deum," est quia per "Deum" intelligitur Divinum Ipsius, quod est Divinum a Quo, et simul Divinum Humanum (n. 368); utrumque enim est unus Deus, quia una Persona.