Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 372

Previous Number Next Number See English 

372. "Benedictio et gloria et sapientia et gratiarum actio," significat Divina Spiritualia Domini. - Omnis agnitio et confessio Domini in genere comprehendit haec duo, quod sit Ipse Divinus Amor et Ipsa Divina Sapientia, et inde quod amor et omne ejus, illis qui in Caelo et in Ecclesia sunt, sit ab Ipso: similiter sapientia et omne ejus. Quicquid ex Divino Amore Domini procedit, vocatur Divinum Caeleste, et quod ex Divina Sapientia Ipsius, vocatur Divinum Spirituale. Divinum Spirituale Domini intelligitur per "gloriam, sapientiam et gratiarum actionem;" et Divinum Caeleste, per "honorem, virtutem et robur," quae sequuntur. "Benedictio" quae praecedit, significat utrumque; videatur supra, n. 289. Quod "gloria" dicatur de Divino Vero, ita de Divino Spirituali, n. 249; quod "sapientia" de eodem, patet; quod etiam "gratiarum actio," est quia illa fit ex Divino Vero, homo enim gratias agit ex illo et per illud.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church