Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 380

Previous Number Next Number See English 

380. (Vers. 15.) "Propter hoc sunt coram Throno Dei, et serviunt Ipsi die et nocte in Templo Ipsius, et Sedens super Throno habitabit super illis," significat quod in praesentia Domini sint, ac constanter et fideliter vivant secundum vera quae recipiunt ab Ipso in Ecclesia Ipsius, et quod Dominus veris illorum jugiter indat bonum. - "Propter hoc{1} sunt coram Throno Dei" significat quod in praesentia Domini sint; "et serviunt Ipsi die et nocte" significat quod constanter et fideliter vivant secundum vera, hoc est, praecepta, quae recipiunt ab Ipso; per "servire Domino" non aliud significatur; "in Templo Ipsius" significat in Ecclesia (n. 191). "Sedens super Throno habitabit super illis," significat quod Dominus jugiter indat bonum veris quae recipiunt ab Ipso; quod hoc per "habitare super illis" significetur, est quia in Verbo "habitare" praedicatur de bono, et "servire" de vero. Hic nunc hoc Arcanum detegendum est; quod conjugium Domini cum Ecclesia in eo consistat, quod Dominus influat apud Angelos et Homines cum bono amoris, et quod angeli et homines recipiant Ipsum seu bonum amoris Ipsius in veris; quod per id fiat conjugium boni et veri, quod conjugium est ipsa Ecclesia, et fit Caelum apud illos: quia talis est influxus Domini et receptio Ipsius, ideo Dominus aspicit angelos et homines in fronte, et illi respiciunt Dominum per oculos: frons enim correspondet bono amoris, et oculi correspondent veris ex illo bono, quae sic per conjunctionem fiunt vera boni: influxus autem Domini cum veris apud angelos et homines, non est sicut influxus boni apud illos; est enim mediatus profluens ex bono, sicut lux ex igne, et recipitur intellectu ab illis, ac in tantum voluntate quantum faciunt vera. Hoc itaque est conjugium amoris et sapientiae, seu boni et veri a Domino, apud recipientes in Caelis et in terris. Hoc arcanum detectum est, ut sciatur quomodo intelligendum est, quod Dominus veris illorum jugiter indat bonum. @1 hoc pro "haec"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church