384. "Et deducet ad vivos fontes aquarum," significat et ducet per vera Verbi ad conjunctionem Secum. Quoniam per "vivum fontem aquarum" significatur Dominus et quoque Verbum, et per "aquas" significantur vera (n. 50), et quia per Divina vera Verbi, dum fiunt vitae, quod fiunt dum vivitur secundum illa, fit conjunctio cum Domino, ideo per "deducere illos ad vivos fontes aquarum" significatur ducere per vera Verbi ad conjunctionem cum Domino. Quod per "fontem" et "fontes" significetur Dominus et quoque Verbum, constat ex his locis:
"Omnes Fontes mei in Te, Jehovah" (Psalm. lxxxvii.{1} 7);
"Deseruerunt Fontem aquarum vivarum Jehovam" (Jerem. xvii. 13); "Populus Me deseruerunt Fontem aquarum vivarum" (Jerem. ii. 13{2});
"E flumine deliciarum potas eos, quia Tecum est Fons vitae" (Psalm. xxxvi. 9, 10 (B. A. 8, 9));
"In die illo erit Fons apertus habitatoribus Hierosolymae" (Sach. xiii. 1);
`Habitavit Israel secure solitarius ad Fontem Jacobi" (Deutr. xxxiii. 28); Cum Dominus consedit ad Fontem Jacobi, dixit mulieri, "Aqua quam Ego dabo, fiet Fons aquae salientis in vitam aeternam" (Joh. iv. 5-20):
"Josephus filius fecundae juxta Fontem" (Gen. xlix. 22);
"Benedicite Domino e Fonte Israelis" (Psalm. lxviii. 27 (B. A. 26)):
"Tunc haurietis aquas cum laetitia e Fontibus salutis" (Esaj. xii. 3{3}); "Sitienti dabo e Fonte aquae vitae gratis" (Apoc. xxi. 6);
"Ducam eos ad Fontes aquarum in via recti" (Jerem. xxxi. 9). Similia quae hic et nunc supra in Apocalypsi, dicuntur etiam apud Esajam: "Non esurient nec sitient, neque percutiet eos aestus, nam miserescens eorum ducet eos etiam ad Fontes aquarum" (Esaj. xlix. 10). @1 lxxxvii. pro "lxxvii."$ @2 13 pro "12, 13"$ @3 3 pro "13"$