Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 393

Previous Number Next Number See English 

393. "Et dati sunt illi suffitus multi, ut daret precibus sanctorum omnium super Altare aureum quod coram Throno" significat propitiationem ne Angeli Regni Spiritualis Domini laederentur a spiritibus Regni Satanici, qui infra erant. - Per "suffitus" et per "altare aureum" significatur cultus Domini ex Amore spirituali (n. 277, 392); per "preces" significantur illa quae charitatis et inde fidei sunt in cultu n. (278); et per "sanctos" intelliguntur qui e Regno Spirituali Domini sunt, et per "justos" qui e Regno Caelesti Ipsius (n. 173); ex his constare potest, quod de illis qui in Regno Spirituali Domini sunt, hic agatur. Quod hic per "suffitus multos datos precibus sanctorum omnium super Altare aureum" significetur propitiatio ne laederentur a spiritibus Regni Satanici qui infra erant, est quia propitiationes et expiationes fiebant per suffitus, imprimis quando pericula imminebant; ut constare potest ex his: Cum murmuravit concio contra Mosen et Aharonem, et plaga affecti sunt sumpsit Aharon ignem ex Altari, et in thuribulum dedit suffimentum, et cucurrit inter vivos et mortuos ut expiaret, "et coercita est plaga" (Num. xvii. 7-15 (B. A. xvi, 42-50));

Altare suffitus etiam positum fuit in Tentorio ante Propitiatorium quod super Arca: et quovis mane, cum adornabantur lucernae, super illo suffiebatur (Exod. xxx. 1-10);

Et mandatum est, ut quoties Aharon intraret intra velum, suffiret, ac nubes suffimenti tegeret Propitiatorium, ne moreretur (Levit. xvi. 11-13). Ex his constare potest quod propitiationes in Ecclesia repraesentativa Israelitica factae fuerint per suffitiones; similiter hic, ne laederentur a spiritibus satanicis, qui infra erant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church