Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 398

Previous Number Next Number See English 

398. (Vers. 7.) "Et primus Angelus clanxit," significat explorationem et manifestationem, qualis status Ecclesiae est apud illos qui interius in illa fide sunt. - Per "clangere" significatur explorare et manifestare (n. 397): quod per "clangorem primi hujus Angeli" intelligatur exploratio et manifestatio status Ecclesiae apud illos qui interius in illa fide sunt, est quia operatio ejus facta est in "terram," ut sequitur, et operatio clangoris secundi Angeli in "mare;" et per terram et mare" ubivis in Apocalypsi, dum utrumque nominatur, intelligitur universa Ecclesia, per "terram" Ecclesia ex illis qui in internis ejus sunt, et per "mare" Ecclesia ex illis qui in externis ejus sunt; Ecclesia enim est interna et externa, interna apud Clericos, externa apud Laicos, seu interna apud illos qui interius studuerunt doctrinalibus ejus, et confirmaverunt illa ex Verbo, et externa apud illos qui non ita. Hi et illi sunt qui per "terram et mare," intelliguntur in his locis in Apocalypsi: "Ne flaret ventus super Terram, neque super Mare" (vii. 1); "Ne damno afficiatis Terram neque Mare" (vii. 3); Angelus descendens e Caelo "posuit pedem dextrum super Mari, et sinistrum super Terra (x. 2, 8; tum vers. 5{1}); "Vidi bestiam ascendentem e Mari, et aliam bestiam ascendentem e Terra" (xiii. 1, 11);

"Laudate Deum Qui fecit Caelum, Terram et Mare" (xiv. 7);

"Primus Angelus effudit phialam suam super Terram, et secundus Angelus suam super Mare" (xvi. 2, 3). Quod per "terram et mare" significetur Ecclesia interna et externa, ita universa Ecclesia, est quia in mundo spirituali illi qui in internis Ecclesiae sunt, apparent super arida, et illi qui in externis ejus sunt sicut in maribus; sed maria sunt apparentiae ex communibus veris, in quibus sunt. Quod "terra" significet Ecclesiam, videatur (n. 285); quod etiam "orbis" (n. 551). @1 5 pro "6"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church