Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 400

Previous Number Next Number See English 

400. "Et missa in terram, et tertia pars arborum combusta est," significat quod apud illos qui in internis Ecclesiae sunt et in sola fide, omnis affectio et perceptio veri, quae faciunt hominem Ecclesiae, perierint. - Per "terram," in quam "grando et ignis mixta sanguine" missa sunt, significatur Ecclesia apud illos qui (in) internis ejus sunt et in sola fide, qui quod sint Clerici, videatur supra (n. 398): per "tertiam partem" significatur omne quoad verum, sicut per "quartam partem omne quoad bonum (n. 322); quod per "tria" seu "tres," significetur omne, plenum et prorsus, videbitur infra (n. 505), inde per "tertium" quod est "tertia pars," significatur simile: per "comburi" significatur perire, hic per falsum ex amore infernali, quod intelligitur per "grandinem et ignem mixta sanguine," de quibus mox supra (n. 399). Per "arborem" significatur homo; et quia homo est homo ex affectione quae est voluntatis et ex perceptione quae est intellectus, ideo hae quoque per "arborem" significantur: est etiam correspondentia inter hominem et arborem; quare in Caelo apparent paradisi ex arboribus, quae affectionibus et inde perceptionibus Angelorum correspondent; et quoque sunt alicubi in Inferno sylvae ex arboribus quae malos fructus ferunt, secundum correspondentiam cum concupiscentiis et inde cogitationibus illorum ibi. Quod "arbores" in genere significent homines quoad affectiones et inde perceptiones illorum, constare potest ex sequentibus locis: "Cognoscent omnes Arbores agri, quod Ego Jehovah humiliem Arborem altam, exaltem Arborem humilem, et arefaciam Arborem viridem, et germinare faciam Arborem aridam" (Ezech. xvii. 24); "Beatus vir qui confidit in Jehovah; erit sicut Arbor plantata juxta aquas, non cessabit a ferendo fructum" (Jerem. xvi. 7, 8{1}); "Beatus vir cujus in Lege (Jehovae) beneplacitum; erit sicut Arbor plantata juxta rivos aquarum, quae fructum dabit in tempore suo" (Psalm. i. 13{2}); Laudate Jehovam "Arbores fructus" (Psalm. cxlviii. 9): "Saturantur Arbores Jehovae" (Psalm. civ. 16):

"Securis ad radicem Arboris jacet, omnis Arbor non faciens fructum bonum exscindetur" (Matth. iii. 10; cap. vii. 16-20{3}; "Aut facite Arborem bonam et fructum bonum, aut facite Arborem putrem et fructum putrem, ex fructu enim cognoscitur Arbor" (Matth. xii. 33{4}; Luc. vi. 43, 44):

"Incendam ignem, qui comedet omnem Arborem viridem et omnem Arborem aridam" (Ezech. xxi. 3 (B. A. xx. 47)). Quoniam "arbor" significat hominem, ideo statutum fuit, quod Fructus Arboris inserviens esui in terra Canaane praeputiaretur (Levit. 23-25);

tum, Quando aliqua urbs obsidebatur, non securim mitterent in aliquam Arborem fructus boni (Deutr. xx. 19, 20);

ut et quod In Festo Tabernaculorum acciperent fructus Arboris honoris, et laetarentur coram Jehovah (Levit. xxiii. 40, 41). (Praeter plura, quae hic propter copiam non afferuntur.) @1 7, 8 pro "8"$ @2 1-3 pro "3"$ @3 20 pro "21"$ @4 33 pro "31"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church