430. (Vers. 7.) "Et similitudines locustarum," significat apparentias et imagines illorum qui fidem separatam a charitate apud se confirmaverunt. - Per "similitudines" significantur apparentiae illorum in imagine repraesentativa; per "locustas" significantur falsa in extremis (n. 424); et quia falsa unum faciunt cum illis qui in falsis sunt, etiam ipsi per "locustas" significantur. Quod illi qui apud se confirmaverunt solam fidem, seu falsa illorum, per "locustas" intelligantur, patuit mihi clare ex eo, quod presbyteri, qui in fide illa erant, locustas visas amplexi sint et osculati, ac in domos suas introducere vellent; imagines enim, quae sunt formae repraesentativae affectionum et cogitationum angelorum et spirituum in mundo spirituali, apparent sicut vivae, similiter ut animalia, volucres et pisces, de quibus prius.