Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 432

Previous Number Next Number See English 

432. Et super capitibus illarum sicut coronae similes auro, significat quod apparerent sibi sicut victores. - Per "coronas super capitibus similes auro" significantur insignia victoriae, quia reges olim in praeliis gestaverunt coronas aureas (n. 300); nam dictum est quod visi sint "similes equis," hoc est, super equis parati ad bellum (n. 431), erant enim illis facies hominum, ut sequitur; et illi in tali persuasione sunt, quod non vinci possent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church