Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 465

Previous Number Next Number See English 

465. (Vers. 1.) "Et vidi alium Angelum fortem descendentem e Caelo," significat Dominum in Divina Majestate et Potentia. - Quod "Angelus" hic sit Dominus, patet a descriptione Ejus, quod "circumdatus nube, iris supra caput, facies Ejus sicut Sol, pedes Ejus sicut columnae ignis," et quod teneret pedes Suos super mari et super terra; tum quod clamaverit sicut leo rugit, et locutus sicut tonitru. Quod visus sit sicut Angelus, est quia apparet in Caelis et infra Caelos, quando Se manifestat, ut Angelus; implet enim aliquem Angelum Divino Suo accommodate ad receptionem illorum quibus Se dat videndum; ipsam praesentiam Ipsius, qualis est in Se aut Sua Essentia, non aliquis Angelus, et minus aliquis homo, sustinet; quare apparet supra Caelos ut Sol, qui distat ab Angelis sicut sol mundi ab hominibus; ibi est in Divino Suo ab aeterno et simul in Divino Suo Humano, quae unum Sunt Sicut anima et corpus. Vocatur hic "Angelus fortis" ex Divina Potentia: et dicitur "alius Angelus" ex eo, quod aliud Divinum Ipsius hic describatur quam prius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church