Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 477

Previous Number Next Number See English 

477. (Vers. 7.) "Sed in diebus vocis septimi Angeli, quando futurus clangere" significat explorationem et manifestationem status Ecclesiae finalem, quod peritura (sit), si non Nova a Domino instauretur. - Quod per "clangere tuba" significetur explorare et manifestare statum vitae illorum qui ab Ecclesia sunt, proinde etiam statum Ecclesiae, videatur supra (n. 397); et quia septem Angeli clangebant, per "vocem septimi Angeli" significatur exploratio et manifestatio finalis, quae est quod Ecclesia peritura sit, si non Nova a Domino instauretur; quod peritura sit, intelligitur per quod "tempus non erit amplius" (n. 476), et quod nova Ecclesia a Domino instauranda sit, intelligitur per illa quae nunc sequuntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church