482. (Vers. 10.) "Et accepi Libellum e manu Angeli et devoravi illum, et erat in ore meo sicut mel dulcis; et cum devoravi illum, amaricatus est venter meus," significat ita factum, et sic manifestatum qualis foret receptio illius doctrinae, antequam illi, qui per "Draconem," "Bestiam" et "Pseudoprophetam" intelliguntur, remoti sunt. - Hoc quia est consequens ex supradictis, non ulterius explicatur. Legitur quod etiam Propheta Ezechiel ex mandato Comederit Volumen Libri, et quod illud fuerit in ore ejus dulce sicut mel (Ezech. ii. 8-10; cap. iii. 1-3{1}). @1 1-3 pro "1 ad 4"$