Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 494

Previous Number Next Number See English 

494. (Vers. 5.) "Et si quis illis voluerit nocere, ignis exibit ex ore illorum, et devorabit inimicos illorum," significat quod qui bina illa Essentialia Novae Ecclesiae vult destruere, ex amore infernali pereat. - "Binis Testibus velle nocere" significat bina illa Essentialia Novae Ecclesiae, quae sunt Agnitio Domini quod sit Deus Caeli et Terrae etiam quoad Humanum, et Vita secundum praecepta Decalogi, velle destruere; quod "testes" illa sint, videatur supra (n 490). "Ignis egredietur ex ore illorum" significat quod amor infernalis; "et devorabit inimicos illorum" significat quod ex illo perituri sint, qui illis nocent; sed hic non intelligendum est, quod ignis "ex ore testium" egressurus sit, sed quod ab illis qui duo illa Essentialia Ecclesiae Novae, quae per "testes" intelliguntur (n. 490), volunt destruere; "ignis" est amor infernalis; nam qui non secundum praecepta Decalogi vivit, et non adit Deum Salvatorem et Redemptorem, non potest aliter quam in amore infernali esse, et perire. Hoc simile est sicut alibi in Verbo, ubi dicitur quod a Jehovah sit "Ignis qui consumit impios;" et quod Jehovah "ex igne excandescentiae," "irae," et "furoris" faciat; praeter similia alia; per quae non intelligitur quod a Jehovah, sed quod ab impiorum amore infernali. Talia in Verbo dicuntur, quia sunt apparentiae, et Verbum in Sensu literae per Apparentias et Correspondentias conscriptum est. Quoniam dicitur, quod "ignis exiret ex ore illorum," et quod per id intelligatur, quod ex illis qui in amore infernali sunt, adducentur aliqua loca, ubi dicitur "ignis ex Jehovah:" "Flatus Jehovae sicut fluvius sulphuris consumet eum" (Esaj.xxx. 33), "Ascendit fumus ex naso Ejus, et Ignis ex ore Ejus, prunae arserunt ex Eo" (Psalm. xviii. 9 (B.A. 8));

Effundam super eos excandescentiam irae Meae, quoniam in Igne Zeli Mei comedetur tota terra" (Zeph. iii. 8);

"Ecce Jehovah in Igne veniet, ad retribuendum in excandescentia irae Suae, et increpatio Ejus in flammis Ignis" (Esaj. lxvi. 15);

"Visitaberis a Jehovah flamma Ignis comedentis" (Esaj. xxix. 6; cap. xxx. 30). (Praeter pluries alibi.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church