Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 496

Previous Number Next Number See English 

496. (Vers. 6.) "Hi habent potestatem claudere Caelum, ut non pluat pluvia in diebus illorum prophetiae," significat quod qui avertunt se a duobus Essentialibus Novae Ecclesiae, non possint aliquod "erum recipere e Caelo. - Per "Caelum" hic intelligitur Caelum Angelicum; inde per "pluviam" significatur verum Ecclesiae inde; quare per "claudere Caelum ut non pluat pluvia" significatur quod non possint aliquod verum Ecclesiae e Caelo recipere; verum Ecclesiae e Caelo est verum doctrinae e Verbo. Dicitur quod Testes illam potestatem habeant, sed intelligitur hic ut supra (n. 494), quod illi non potestatem habeant claudendi Caelum, sed quod illi sibi claudant illud qui se avertunt a duobus illis Essentialibus Ecclesiae Novae, quia manent in suis falsis. Quod "pluvia" significet Divinum Verum e Caelo, constat ex his locis:

"Defluet sicut pluvia doctrina Mea, stillabit sicut ros verbum Meum" (Deutr. xxxii. 2):

Si serviveritis aliis diis, Jehovah claudet Caelum, "ut non sit Pluvia" (Deutr. xi. 11, 14, 16, 17);

"Ponam vineam Meam in desolationem, et nubibus praecipiam, ut non faciant pluere super eam Pluviam" (Esaj. v. 6);

"Prohibiti sunt Imbres, et Pluvia serotina non facta est; sed tamen frons mulieris meretricis mansit tibi" (Jerem.{1} iii. 3);

"Sicut descendit Pluvia e Caelo, sic erit verbum Meum, quod exibit ex ore Meo" (Esaj. lv. 10, 11):

"Filii Sionis gaudete et laetamini in Jehovah, quia dabit vobis Pluviam tempestivam in justitiam" (Joel ii. 23{2});

"Pluviam benevolentiarum stillare facis Deus" (Psalm. lxviii. 10 (B.A. 9));

"Descendet sicut Pluvia super herbam prati; in diebus ejus florebit justus" (Psalm. lxxi. 6, 7{3});

Jehovah veniet sicut Pluvia nobis, sicut Pluvia serotina irrigat terram (Hosch. vi. 3);

"Super illos Stillabit verbum meum, et exspectabunt sicut Pluviam me, et os suum aperiet ad Pluviam serotinam" (Hiob xxix. 22, 23);

"Fili hominis, dic, Tu terra quae non mundata, cui non Pluvia in die irae; conjuratio prophetarum in medio ejus" (Ezech. xxii. 24, 25). (Praeter alibi, Esaj. xxx. 23; Jerem. v. 24; cap. x. 12, 13; cap. xiv. 3, 4; cap. li. 16; Ezech. xxxiv. 26, 27; Amos iv. 7, 8; Sach. x. 1; Psalm. lxv. 10, 11 (B.A. 9, 10); Psalm. cxxxv. 7; 2 Sam. xxiii. 3, 4.) "Pluvia inundans" pro devastatione veri, Ezech. xiii.{4} 11, 13, 14; cap. xxxviii. 22{5}; pro tentatione, Matth. vii. 24-27. @1 Jerem. pro "Joh."$ @2 23 pro "13"$ @3 lxxii. 6, 7 pro "cxlvii. 8, 9"$ @4 xiii. pro "iii."$ @5 22 pro "23"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church