Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 505

Previous Number Next Number See English 

505. (Vers. 9.) "Et videbunt ex populis et tribubus et linguis et gentibus corpora illorum dies tres et dimidium," significat cum omnes qui in falsis doctrinae et inde in malis vitae ex sola fide fuerunt et erunt, ad finem Ecclesiae quae adhuc est ad principium Novae, audiverunt et audituri sunt de binis Essentialibus, quae sunt Agnitio Domini et Operum secundum Decalogum. - Per "populos et tribus et linguas et gentes" intelliguntur omnes ex Reformatis qui in falsis doctrinae et inde in malis vitae ex sola fide fuerunt et erunt; per "populos" significantur qui in falsis doctrinae sunt (n. 483), per "tribus" falsa et mala Ecclesiae (n. 349), per "linguas" confessio et receptio illorum (n. 483), et per "gentes" qui in malis vitae (n. 483); inde per quatuor illa, omnes et singuli qui fuerunt et erunt, ita qui fuerunt "in magna illa urbe," et erunt qui e mundo adhuc venturi sunt illis similes. Per "corpora illorum," seu "duorum testium," significantur duo Essentialia Ecclesiae Novae, de quibus supra (n. 501); per "videbunt" significatur dum audiverunt et audituri sunt de illis, quoniam "videre" dicitur de corporibus, et "audire" de binis illis Essentialibus; per "dies tres et dimidium" significatur ad finem et principium, hoc est, ad finem Ecclesiae quae adhuc est, et ad principium Novae. Ex his nunc in unum sensum collatis, patet, quod per "videbunt ex populis et tribubus et linguis et gentibus corpora illorum tres dies et dimidium," in Sensu spirituali supradicta significentur. Quod "dies tres et dimidium" significent ad finem et principium, est quia "dies" significat statum, numerus "tria" completum usque ad finem, ac "dimidium" principium; simile enim per "dies tres et dimidium" significatur quod per "septimanam," cujus sex dies significant completum usque ad finem, et dies septimus significat sanctum; nam numerus "3 1/2," est dimidius numeri "7" qui facit septima nam, ac duplicatum et divisum ex quo, simile significant. Quod "tria" significent completum, ita ad finem, videri potest ex his in Verbo:

Quod "Esajas iret nudus et discalceatus Tres annos" (Esaj. xx. 3);

Quod Jehovah Ter vocaverit Samuelem, et Samuel Ter cucurrerit ad Eli, et quod Eli Tertia vice intellexerit (1 Sam. iii. 1-8);

Quod "Elias se mensus sit super filium viduae Tribus vicibus" (1 Reg. xvii. 21);

Quod Elias jusserit quod funderent aquam super holocaustum Tribus vicibus (1 Reg. xviii. 34);

Quod Jesus dixerit, quod "Regnum caelorum sit simile fermento, quod accipiens mulier abscondidit in (farinae) Tribus satis, donec fermentaretur totum" (Matth. xiii. 33);

Quod Jesus dixerit ad Petrum, quod Ter abnegaturus sit Ipsum (Matth. xxvi. 34);

Quod Dominus Ter interrogaverit Petrum, "amasne Me" (Joh. xxi. 15-17);

Quod "Jonas fuerit in ventre ceti Tribus diebus et Tribus noctibus" (Jon. ii. 1 (B.A. i. 17));

Quod Jesus dixerit, quod Templum dissolveret, et Ipse illud per Tres dies aedificaret (Matth. xxvi. 61{1});

Quod Jesus in Gethsemane Tribus vicibus oraverit (Matth. xxvi. 39-44);

Quod Jesus Tertio die resurrexerit (Matth. xxviii. 1(, seq.)). (Praeter pluries alibi, ut Esaj. xvi. 14; Hosch. vi. 2; Exod. iii. 18; cap. x. 22, 23; cap. xix. 1, 11, 15, 16, 18; Levit. xix. 23-25; Num. xix. 11 ad fin.: cap. xxxi. 19-25; Deutr. xix. 2, 3{2}; cap. xxvi. 12: Jos. i. 11; cap. iii. 2; 1 Sam. xx. 5, 12, 19, 20, 35, 36, 41; 2 Sam. xxiv. 11-13; Dan. x. 1-3{3}; Marc. xii. 2, 4-6; Luc. xx. 12{4}; cap. xiii. 32, 33.) "Septem" aeque ac "tria" significant plenum et completum, at "septem" dicuntur de rebus sanctis, "tria" autem de rebus non sanctis. @1 61 pro "31"$ @2 xix. 2, 3 pro "x. 2, 3, 4"$ @3 1-3 pro "2, 3, 4"$ @4 12 pro "12, 19"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church