509. "Quia illi duo prophetae cruciaverunt habitantes super terra," significat quod duo illa Essentialia, unum de Domino et de Divino Humano, et alterum de Vita secundum praecepta Decalogi, contrarientur binis Essentialibus in Ecclesia Reformatorum receptis, quorum unum est de Trinitate Personarum, et alterum de sola Fide salvante absque operibus legis; et quod ex contrarietate illa, bina illa Essentialia Novae Ecclesiae, quae est Nova Hierosolyma, sint contemptui, molestiae et aversationi. - Quod haec significentur, dum per "duos prophetas," seu "teste," intelliguntur bina illa Essentialia Novae Ecclesiae, et cum per "habitantes super terra" intelliguntur illi qui in duobus illis Essentialibus Ecclesiae Reformatorum sunt, ex se ut conclusum sequitur; per "cruciare" significatur esse contemptui, molestiae et aversationi.