513. "Et ascenderunt in Caelum in nube," significat sublationem in Caelum, et conjunctionem cum Domino ibi per Divinum Verum Verbi in Sensu literae ejus. - Per "ascendere in Caelum" significatur sublatio a Domino in Caelum, ut mox supra (n. 512), hic quoque conjunctio cum Domino ibi, quia ascenderunt "in nube;" per "nubem" enim significatur Sensus literae Verbi (n. 24), et per hunc est conjunctio cum Domino, et consociatio cum angelis; videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 62-69).