522. (Vers. 17.) "Dicentes, Gratias agimus Tibi, Dominus Deus Omnipotens, Qui Es et Qui Eras et Qui Venturus es," significat confessionem et glorificationem ab Angelis Caeli, quod Dominus sit Qui Est, Qui Vivit, et Potest ex Se Ipso, et Regit omnia, quia Solus est Aeternus et Infinitus. - Per "gratias agere" significatur agnitio et glorificatio Domini. Quod Filius Hominis, Qui est Dominus quoad Divinum Humanum, sit Omnipotens, Alpha et Omega, Principium et Finis, Primus et Ultimus, tum Qui Est et Qui Erat et Qui Venturus, videri potest supra in Apocalypsi (cap. i. 8, 11, 17; cap. ii. 8; cap. iv. 8); et quod illa significent, quod sit Qui Est, Vivit, et Potest ex Se Ipso, Regit omnia, ac Solus Aeternus et Infinitus, et Deus, videatur supra (n. 13, 29-31, 38, 57, 92).