Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 524

Previous Number Next Number See English 

524. (Vers. 18.) "Et gentes iratae sunt" significat illos qui in sola fide sunt, et inde in malis vitae, quod excandescerent ac infestarent illos qui contra fidem illorum sunt. - Per "gentes" intelliguntur qui in malis vitae sunt, et abstracte mala vitae (n. 147, 483); hic autem illi qui in sola fide, quia de illis hic agitur et hi in malis vitae sunt, quia religio illorum est, quod Lex illos non damnet, modo fidem habeant quod Christus sustulerit damnationem ejus. Quod "iratae sint" significat{1} non solum quod excandescerent, sed etiam quod infestarent illos qui contra illam fidem sunt, ut constare potest ex sequentibus de "Dracone" (cap. xii. 17, et postea). @1 significat pro "et significat"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church