Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 541

Previous Number Next Number See English 

541. (Vers. 4.) "Et cauda sua traxit tertiam partem stellarum Caeli, et projecit in terram," significat quod per falsificationes veritatum Verbi omnes cognitiones spirituales boni et veri abalienaverint ab Ecclesia, et per applicationes ad falsa plane destruxerint. - Per "caudam," ubi de illis qui haeretica confirmaverunt ex Verbo agitur, significantur vera Verbi falsificata (n. 438); per "stellas" significantur cognitiones spirituales boni et veri (n. 51, 420); per "tertiam partem" significantur omnia (n. 400, 505); et per "trahere e Caelo, et projicere in terram," significatur abalienare ab Ecclesia, et plane destruere; nam cum detrahuntur e Caelo, etiam detrahuntur ab Ecclesia, quia omne verum Verbi a Domino per Caelum insinuatur homini Ecclesiae: nec per aliud detrahuntur vera quam per falsificationes illorum in Verbo, quoniam ibi et inde sunt vera Caeli et Ecclesiae. Quod omnia vera Verbi ab illis, qui per "Draconem" (de quibus supra. n. 537) intelliguntur, sint destructa, non potest ah aliquo in mundo credi, et usque sunt ita destructa, ut non unum verum doctrinale supersit: hoc exploratum est in mundo spirituali apud doctos e clero, ac inventum est. Causas scio, sed hic modo dicam unam: Asserunt, quod quicquid procedit ex hominis voluntate et judicio, non sit bonum, et quod ideo bona charitatis seu bona opera, quia fiunt ab homine, nihil conferant ad salutem, sed sola fides; cum tamen unicum ex quo homo est homo, et per quod conjungitur Domino, est id quod possit facere bonum et credere verum sicut ex se, hoc est, sicut ex sua voluntate secundum suum judicium. Si auferretur hoc unicum, etiam simul auferretur omne conjunctivum hominis cum Domino ac Domini cum homine; est enim illud reciprocum amoris, quod Dominus dat unicuivis qui nascitur homo, quod etiam conservat apud illum usque ad finem vitae ejus, et postea in aeternum. Si hoc auferretur homini, auferretur etiam illi omne verum et bonum Verbi, usque adeo ut Verbum non foret nisi quam litera mortua ac volumen vacuum; nam Verbum nihil aliud docet quam conjunctionem hominis cum Domino per charitatem et fidem, utramque ab homine sicut ab ipso. Illi qui per "Draconem" (de quibus supra, n. 537) intelliguntur, hoc unicum vinculum conjunctionis ruperunt, asserendo quod bona charitatis, seu bona opera, quae ab homine ac ejus voluntate et judicio procedunt, non sint nisi quam opera moralia, civilia et politica, per quae homo conjunctionem habet cum mundo, et prorsus nullam cum Deo et cum Caelo; et quando illud vinculum ita ruptum est, tunc non aliquod verum doctrinale Verbi superest. Et si vera Verbi applicantur ad confirmandum solam fidem salvantem absque operibus legis, tunc omnia falsificantur; et si falsificatio procedit usque ad affirmationem quod Dominus in Verbo non praeceperit bona opera propter hominis conjunctionem secum, sed solum propter conjunctionem cum mundo, tunc vera Verbi prophanantur; sic enim fit Verbum non amplius Liber Sanctus, sed liber prophanus at videatur de his Experientia ad finem capitis. Similia significantur per haec de "hirco" apud Danielem:

Hircus caprarum cornu suo "dejecit in terram de Exercitu Caeli et de Stellis, et conculcavit ea: et projecit Veritatem in terram" (viii. 10, 12{1}). @1 12 pro "11"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church