Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 550

Previous Number Next Number See English 

550. (Vers. 9.) "Et projectus est Draco ille magnus, ille Serpens antiquus vocatus Diabolus et Satanas," significat illos qui per "Draconem" intelliguntur, aversos a Domino ad semet et a Caelo ad mundum, et inde ex corpori sensuales factos, qui non possunt aliter quam in malis concupiscentiarum suarum esse et inde falsis, et per separationem a Domino et Caelo fieri diabolos et satanas. - Quinam per "Draconem" intelliguntur, videatur (n. 37); qui quia Deum faciunt tres, ac Dominum duos, et quia praecepta Decalogi referunt inter opera per quae non aliqua salvatio, vocantur "Serpens antiquus, Diabolus et Satanas;" et per "Serpentem" significatur homo ex corporeo sensualis (n. 424), qui a Domino aversus est ad semet et a Caelo ad mundum; ac per "Diabolum" significantur qui in malis concupiscentiarum sunt; ac per "Satanam" qui inde in falsis (n. 97, 153 fin., 856, 857). Talis etiam fuit Serpens qui seduxit Evam et Adamum, ut patet a descriptione et maledictione ejus (Gen. iii. 5, 14, 15). Dicitur hic "Draco, Diabolus et Satanas" sicut unus, sed ita dicitur, quia omnes in inferno sunt diaboli et satanae, et inde Infernum in complexu vocatur ita.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church