Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 552

Previous Number Next Number See English 

552. "Projectus est in terram, et angeli ejus cum illo projecti sunt," significat quod in Mundum spirituum, qui medius est inter Caelum et Infernum, et a quo immediata conjunctio est cum hominibus telluris. - Quod per "terram," in quam Draco dicitur projectus, intelligitur Mundus spirituum, est quia hic mundus immediate sub Caelis jacet, et cum quis dejicitur e Caelo, non cadit illico in Infernum, sed in terram hujus mundi proxime subjectam, est enim ille mundus medius inter Caelum et inter Infernum, seu infra Caelos et supra Inferna. De hoc mundo videantur plura in Opere de Caelo et Inferno, Londini anno 1758 edito (n. 421-535). Omnes illi qui in eo mundo sunt, communicant immediate cum hominibus telluris, consequentur Draco et angeli ejus cum illis qui in falsis et inde malis sunt ex haeresi recepta de sola Fide; quare in sequentibus dicitur, "Propter haec gaudete Caeli; vae habitantibus terram et mare, quia descendit Diabolus ad vos, habens iram magnam, sciens quod exiguum tempus habeat" (vers. 12 hujus capitis); tum quod "persecutus sit Mulierem in desertum, et abiverit bellum facere cum reliquis seminis ejus" (vers. 13-17). Sciendum est, quod unusquisque homo quoad affectiones et inde cogitationes suas, sit in societate cum illis qui in Mundo spirituum sunt, et mediate per illos cum illis qui vel in Caelo sunt vel in Inferno; vita cujusvis hominis ex illa conjunctione pendet.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church