557. (Vers. 12) "Propter hoc gaudete Caeli, et in illis habitantes," significat Caeli statum novum, quod in Domino sint, et Dominus in illis. - Per "Caelos" intelligitur Caelum ex Christianis in quo Dominus Solus pro Deo Caeli et Terrae agnoscitur; per "gaudete" significatur status ejus novus, plenus gaudio; per "habitantes" significantur qui in bono sunt (n. 380), et quia omne bonum est a Domino, significatur quod in Domino sint et Dominus in illis.