56. "Dicens mihi, Ne time," significat resuscitationem, et tunc ex summa humiliatione adorationem. - Quod sit resuscitatio in vitam, a mox praecedentibus (n. 55) sequitur; et quod Sit adoratio ex Summa humiliatione, patet, nam ceciderat ad pedes Domini; et quia cum resuscitatus est, sanctus timor illum occupavit, dixit Dominus, "Ne time." Sanctus timor, qui quandoque conjunctus est cum sacro tremore interiorum quae mentis sunt, et quandoque cum horripilatione, supervenit quando vita a Domino loco vitae propriae intrat. Vita propria est spectare a Se ad Dominum; vita autem a Domino est spectare a Domino ad Dominum, et usque tanquam a Se; dum homo in hac vita est, videt se non esse aliquid, sed solum Dominum. In sancto hoc timore fuit etiam Daniel, cum vidit "Virum indutum linteis, cujus lumbi cincti erant auro Uphasi, corpus sicut tharschish, facies sicut fulgur, oculi sicut faces ignis, brachia et pedes sicut splendor aeris laevigati:" quo viso etiam Daniel factus est sicut mortuus, ac illum tetigit Manus, et dictum est, "Ne Time, Daniel" (Dan. x. 5-12). Simile etiam factum est cum Petro, Jacobo et Johanne, cum minus transformatus est, et visus Quoad faciem ut Sol, et quoad vestimenta ut Lux, ex quo etiam illi ceciderunt super facies, et timuerunt sibi valde; et tunc accedens Jesus tetigit illos, dicens, "Ne Timete Vobis" (Matth. xvii. (2,) 6, 7);
Dixit etiam Dominus ad mulieres, quae ad sepulchrum viderunt Ipsum, "Ne Timete" (Matth. xxviii. 10);
Et quoque Angelus, cujus facies visa est sicut fulgur, et vestis sicut nix, dixit ad mulieres illas, "Ne Timete Vobis" (Matth. xxviii. 3-5);
Angelus ad Sachariam etiam dixit, "Ne Time" (Luc. i, 12, 13) Similiter Angelus ad Mariam, "Ne Time" (Luc. i. 30);
Angelus quoque ad pastores, quos gloria Domini circumfulsit, "Ne Timete" (Luc. ii. 9, 10). Similis timor sanctus cepit Simonem propter capturam piscium; quare dixit, "Exi a me, quia vir peccator sum, Domine;" sed Jesus dixit ad illum, Ne Time" (Luc. v. 8-10); praeter alibi. Haec allata sunt, ut sciatur cur Dominus dixit ad Johannem, "Ne time," et quod per id intelligatur resuscitatio, et tunc summa humiliatione adoratio.