Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 563

Previous Number Next Number See English 

563. (Vers. 15.) "Et ejecit Serpens post Mulierem et omne suo aquam tanquam flumen, ut illam a flumine absorptam faceret," significat ratiocinationes ex falsis in copia ad destruendum Ecclesiam. - Per "Serpentem" significatur, hic ut supra, Draco seducens; per "Mulierem" nova Ecclesia (n. 533); per "aquam" significantur vera, et in opposito sensu falsa (n. 50, 409); per "flumen" significantur vera in copia, et in opposito sensu falsa in copia (n. 409); (per) "ex ore serpentis" significantur ratiocinationes; inde nunc per "ejicere aquam sicut flumen" significantur{1} ratiocinationes ex falsis in copia. Ratiocinationes illorum, qui per "Draconem" intelliguntur, sunt omnes ex fallaciis et apparentiis, quae si confirmantur, apparent extrinsecus sicut vera, sed intus recondunt falsa in copia. Hoc possum referre, quod illi in Ecclesia, qui posthac confirmant solam Fidem apud se, non possint recedere ab illa nisi per seriam paenitentiam, quia conjungunt se cum Draconicis, qui nunc in Mundo spirituum sunt, et tumultuantur, ac ibi ex odio contra Novam Ecclesiam infestant omnes quos offendunt; et quia illi conjuncti sunt cum hominibus telluris, ut supra dictum est, non patiuntur ut ab illis recedant, qui semel a ratiociniis illorum capti sunt; tenent enim illos sicut vinctos catenis, ac tunc occludunt eorum oculos, ut non aliquod verum in luce amplius possint videre. @1 significantur pro "significatur"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church