Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 567

Previous Number Next Number See English 

567. EXPLICATIO. (Vers. 1) "Et vidi ex Mari Bestiam ascendentem," significat Laicos in Ecclesiis Reformatorum, qui in doctrina et fide Draconis sunt de Deo et de Salvatione. - Quid et qualis fides Draconis, videatur (n. 537). De eadem fide continuatur in hoc capite; et per "hanc Bestiam," quae "visa est ascendere ex Mari," intelligitur illa fides apud Laicos, at per "Bestiam ex terra" (de qua vers. 11), intelligitur illa fides apud Clericos. Quod continuetur hic de Dracone, patet ex his in hoc capite: quod "Draco dederit Bestiae ascendenti ex Mari virtutem suam, et thronum, et potestatem magnam" (vers. 2); et quod "adoraverint Draconem, qui dedit potestatem Bestiae" (vers. 4) et de "Bestia ex Terra," quod illa "locuta sit sicut Draco" (vers. 11); et quod "potestatem prioris Bestiae omnem fecerit coram Dracone" (vers. 12). Quod sint Laici qui per "Bestiam ex Mari" intelliguntur, et Clerici qui per "Bestiam ex Terra," est quia per "mare" significatur Externum Ecclesiae, ac per "terram" Internum ejus (n. 398, et alibi); ac in externis doctrinae Ecclesiae sunt Laici, et in internis ejus sunt Clerici; quare etiam "Bestia ex Terra" in sequentibus vocatur" Pseudopropheta." Quod sint qui in Ecclesiis Reformatorum, est quia de Reformatis agitur usque ad cap. xvi., inclusive, et de Romano Catholicis cap. xvii. et xviii.: et postea de Ultimo Judicio, et demum de Nova Ecclesia. Quod visi sint ut "Bestiae," est quia Draco est bestia, et quia "bestia" in Verbo significat hominem quoad ejus affectiones, bestiae innocuae et utiles illum quoad affectiones bonas, ac bestiae noxiae et inutiles illum quoad affectiones malas; quare homines Ecclesiae in genere dicuntur "oves," ac caetus ex illis "grex," et docens vocatur "pastor." Inde etiam est quod Verbum quoad ejus potentiam, affectionem, intellectum et sapientiam, supra describatur per "quatuor Animalia," quae erant "Leo, Vitulus, Aquila et Homo" (cap. iv.){1}; et quod Intellectus Verbi per "Equos" (cap. vi.). Causa est, quia affectiones hominis in mundo spirituali e longinquo apparent sicut bestiae, ut prius saepius dictum est; ac bestiae in se spectatae non sunt nisi quam formae affectionum naturalium, homines autem non solum sunt formae affectionum naturalium, sed etiam simul spiritualium. Quod homines quoad affectiones intelligantur per "bestias," constare potest ex his locis:

"Pluviam benevolentiarum stillare facis{2} haereditatem Tuam laborantem confirmabis, Bestia (Caetus Tuus) habitabunt in ea" (Psalm. lxviii. 10, 11 (B. A. 9, 10));

"Mihi omnis Fera sylvae, Bestiae in montibus millium; novi omnem avem montium, Bestia agrorum Meorum Mecum" (Psalm. l. 10 (,11));

"Aschur cedrus in Libano, alta facta est altitudo ejus, in ramis ejus nidificarunt omnes aves caelorum, et sub ramis ejus pepererunt omnes Bestiae agri, et in umbra ejus habitarunt omnes gentes magnae" (Ezech. xxxi. 3-6, 10, 13{3}; Dan. iv. 7-13);

"Feriam illis foedus in die illo cum Bestia agri, et cum Avi caelorum, et desponsabo te Mihi in aeternum" (Hosch. ii. 18, 19{4});

"Gaude et laetare, ne timete Bestiae agrorum Meorum, quia herbosa facta sunt habitacula deserti" (Joel ii. 21, 22{5});

"In die illo erit magna tumultuatio, Jehudah pugnabit contra Hierosolymam, et erit plaga Equi, Muli, Cameli, et omnis Bestiae; deinde omnis residuus ascendet Hierosolymam" (Sach. xiv. 13-16{6});

"Abominabuntur eum Avis, et omnis Bestia terrae eum contemnet" (Esaj. xviii. 6):

"Tu, fili hominis, dic Avi omnis alae, et omni Bestiae agri, Congregamini ad sacrificium Meum super montibus Israelis; sic dabo gloriam Meam inter gentes" (Ezech. xxxix. 17-21);

"Jehovah congregat expulsos Israelis, omnis Bestia agrorum Meorum venite" (Esaj. lvi. 8, 9);

"Jehovah perdet Aschurem, requiescet in medio ejus omnis Fera gentis, tam Platea quam Anataria in malogranatis ejus" (Zeph. ii. 13 (, 14));

"Oves dispersae sunt sine Pastore, et in cibum omni Ferae agri" (Ezech. xxxiv. 5, 8);

"Super facies agri projiciam te, et habitare faciam super te omnem Avem Caelorum, et satiabo ex te Feram omnis terrae" (Ezech. xxxii 4);

(Tum, cap. v. 17; cap. xxix. 5; cap. xxxiii. 27 cap. xxxix. 4; Jerem. xv. 3; cap. xvi. 4; cap. xix. 7; cap. xxvii. 5, 6{7};) "Hostis opprobio afficit Jehovam: ne des Bestiae animam turturis" (Psalm. lxxiv. 18, 19):

"Vidi in visione quatuor Bestias ascendentes ex Mari; prima erat sicut Leo cui alae aquilae, altera similis Urso, tertia sicut Pardus, et quarta terribilis" (Dan. vii. 2-7{8});

Spiritus Jesum impellens fecit exire in desertum, "et erat cum Bestiis, et Angeli ministrabant Ipsi" (Marc. i. 12, 13);

non erat cum bestiis, sed cum Diabolis, qui hic per "bestias" intelliguntur. Praeter aliis in locis, ubi "bestiae" et "ferae" nominantur, ut Esaj. xxxv. 9; cap. xliii. 20; Jerem. xii. 4, 8-10; Ezech. viii. 10; cap. xxxiv. 23, 25, 28; cap. xxxviii. 18-20; Hosch. iv. 2, 3; cap. xiii. 8; Joel i. 16, 18, 20; Hab. ii. 17; Dan. ii. 37, 38; Psalm. viii. 7-9 (B. A. 6-8); Psalm. lxxx. 14 (B. A. 13); Psalm. civ. 10, 11, 14, 20, 25; Psalm. cxlviii. 7, 10; Exod, xxiii. 28-30; Levit. xxvi. 6; Deutr. vii. 22{9}; cap. xxxii.{10} 24. In illis locis per "bestias" significantur homines quoad affectiones. Per "hominem et bestiam" simul significatur homo quoad affectionem spiritualem et quoad affectionem naturalem, in sequentibus locis:

Jerem. vii. 20; cap. xxi. 6; cap. xxvii. 5; cap. xxxi. 27; cap. xxxii. 43; cap. xxxiii. 10-12; cap. xxxvi. 29{11}; cap. l. 3; Ezech. xiv. 13, 17, 19; cap. xxv. 13; cap. xxxii. 13; cap. xxxvi. 11; Zeph. i. 2, 3; Sach. ii. 8{12} (B. A. 4); cap. viii. 9, 10; Jon. iii. 7, 8; Psalm. xxxvi. 7 (B. A. 6); Num. xviii. 15. Per omnes bestias quae sacrificabantur, significatae sunt affectiones bonae; similiter per bestias quae comedebantur; et vicissim, per bestias quae non comedendae erant (Levit. xx. 25, 26). @1 (cap. iv) pro "cap. iv. et Homo, cap. iv."$ @2 facis pro "faciam"$ @3 3-6 pro "2 ad 6"$ @4 18, 19 pro "8, 9"$ @5 ii. 21, 22 pro "i. 21, 22, 23"$ @6 13-16 pro "13, 14, 15"$ @7 xxvii. 5, 6 pro "xxiv. 5, 8"$ @8 2-7 pro "3, 4, 5"$ @9 22 pro "27"$ @10 xxxii. pro "xxii."$ @11 xxxvi. 29 pro "xxxviii. 14"$ @12 8 pro "7, 8"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church