572. (Vers. 2.) "Et Bestia quam vidi, similis pardo," significat haeresin destructivam Ecclesiae, quia ex veris Verbi falsificatis. Per "bestias" in genere significantur homines quoad affectiones (n. 567), et per "pardum" significatur affectio seu cupiditas falsificandi vera Verbi; et quia bestia ferox est, et trucidat animalia innocua, significatur etiam haeresis destructiva Ecclesiae. Quod vera Verbi falsificata per "pardum" significentur, est ex maculis ejus nigris et albis, et per maculas nigris significantur falsa, et per album inter illas significatur verum; inde quia bestia ferox est et truculenta, per illam significantur vera Verbi falsificata, et sic destructa. Similia per "pardum" significantur in sequentibus locis:
"Num convertet Aethiops cutem suam, et Pardus maculas suas, etiam vos potestis bonum facere, qui edocti estis malum facere" (Jerem. xiii. 23);
"Percussit magnates Leo e sylva, lupus camporum devastabit eos, Pardus vigilans contra urbes eorum; omnis qui exiverit, discerpetur, quia validae factae aversiones" (Jerem. v. 6);
"pardus vigilans contra urbes" est contra vera doctrinae; "urbs" est doctrina (n. 194). Quia obliti sunt Mei, "ideo factus sum illis sicut Leo, et sicut Pardus super via observabo" (Hosch. xiii. 6, 7{1});
etiam "via" significat verum (n. 176). "Commorabitur Lupus cum agno, et Pardus cum haedo" (Esaj. xi. 6{2});
agitur ibi de Regno Domini venturo; "haedus" est verum Ecclesiae genuinum, "pardus" est id falsificatum. Tertia bestia e Mari ascendens erat "sicut Pardus, cui alae quatuor super tergo" (Dan. vii. 6);
de quatuor "bestiis" Danieli visis, videatur infra (n. 574). @1 6, 7 pro "5, 6, 7"$ @2 6 pro "5, 6"$