Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 578

Previous Number Next Number See English 

578. "Et admirata est tota terra post Bestiam," significat quod tunc Fides illa cum gaudio recepta sit, et facta Doctrina totius Ecclesiae, quia sic non essent Servi sub Lege, sed Liberi sub Fide. - "Et admirata est" significat admirationem quod plaga mortis sanata sit, et inde receptionem cum gaudio; per "totam terram" significatur tota Ecclesia Reformatorum, "terra" enim est Ecclesia (n. 285); quare per "admirata est tota terra post Bestiam" significatur quod fides illa cum gaudio recepta sit, et facta doctrina totius Ecclesiae; gaudium in quo recepta, est quia sic non essent servi sub lege, sed liberi sub fide; non scientes, quod prorsus contrarium sit; nempe, quod qui credunt se liberos esse sub fide, aut ex fide illa, aut per fidem illam, sint servi sub peccato, hoc est, sub Diabolo (peccatum enim et Diabolus unum et idem sunt): nam credunt sic legem non damnare; ita credunt quod peccare absque damnatione legis sit liberum, modo fidem habeant; cum tamen hoc est ipsum servum: at homo dum fugit peccatum, hoc est, Diabolum, a servo fit liber. His adjiciam hoc MEMORABILE: -

Locutus sum cum quibusdam Doctoribus Ecclesiae in Mundo spirituum, quid intelligunt per "Opera Legis," et quid per "Legem," sub cujus jugo, servitute et damnatione dicunt se non esse. Dicebant quod essent Opera legis Decalogi. Et tunc dixi, "Quid sancita Decalogus; annon haec, `Non occides,' `Non scortaberis,' `Non furaberis,' `Non false testaberis;' sunt haec Opera Legis, quae separatis a Fide, dicendo quod `Sola Fides absque Operibus Legis justificet et salvet;' et sunt haec, pro quibus Christus satis fecit. Et responderunt quod haec sint. Et tunc audita est vox e Caelo; dicens, "Quis potest ita insanire. Et illico versae sunt facies illorum ad spiritus diabolicos, inter quos fuit Machiavellus, et plures ex ordine Jesuitico, qui permiserunt omnia illa, modo caverent sibi a legibus mundi; et cum illis conjunxissent se, nisi interposita esset societas, quae separabat. Dicitur quod "admirata sit tota terra post Bestiam;" quod "post" illam sit sequi illam et obedire illi, patet ex his locis:

"David servavit praecepta Mea, et ambulavit post Me toto corde" (1 Reg.{1} xiv. 8);

"Ibant filii Jischaji{2} post Saulem in bellum" (1 Sam. xvii. 13);

"Non eris post multos ad mala; non respondebis super lite post multos ad pervertendum" (Exod. xxiii. 2); Non ibis "post Deos alios, quos non novistis{3}" (Jerem. vii. 9);

"Illi iverunt post deos alios ad serviendum illis" (Jerem. xi. 10; Deutr. viii. 19);

"Virum, qui iverit post Baalpeorem, perdet Jehovah" (Deutr. iv. 3). @1 1 Reg. pro "ii. Reg."$ @2 Jischaji pro "Israelis"$ @3 novistis pro "novisti"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church