587. "Et data ei potestas super omnem tribum et linguam et gentem," significat sic Dominium super omnia Ecclesiae, tam quae ejus doctrinae quam quae ejus vitae sunt. - Per "potestatem" significatur dominium, ut supra (n. 575); per "tribum" significatur Ecclesia quoad vera et bona ejus, et in opposito sensu quoad falsa et mala ejus (n. 27{1}, 349); per "linguam" significatur doctrina ejus (n. 282, 483); et per "gentem" significatur vita secundum illam (n.483). @1 27 pro "20"$