Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 589

Previous Number Next Number See English 

589. "Occisi a fundatione mundi," significat Divinum Humanum Domini non agnitum ab instauratione Ecclesiae. - Quod per "Agnum occisum" significetur quod Divinum Humanum Domini non agnitum sit, videatur supra (n. 59, 269), ubi explicata sunt haec:

"Ego sum Primus et Ultimus, et Qui sum Vivens, et fui Mortuus, et ecce Vivens sum in saecula saeculorum" (cap. i. 17.18); tum hoc, "Et vidi et ecce in medio Throni Agnum stantem tanquam Occisum: et canebant Canticum novum, dicentes, Dignus es accipere Librum, quia Occisus es, et redemisti Deo nos" (cap.v. 6,9);

"a fundatione mundi" significat ab instauratione Ecclesiae tam Judaicae quam Christianae; quod Judaei non agnoverint Divinum Humanum Domini, notum est; quod non Romano Catholici, etiam notum est; et quod nec Reformati, videatur supra (n. 294). Per "fundationem mundi" non intelligitur hic creatio mundi, sed instauratio Ecclesiae; per "mundum" enim in latissimo sensu intelligitur totus mundus, et ibi tam boni quam mali, et quandoque solum mali; at in sensu non latissimo per "mundum" intelligitur simile quod per "orbem" et per "terram," ita Ecclesia; quod per "orbem" significetur Ecclesia, videatur (n. 551), et quod per "terram" (n. 285); quod per "fundare orbem et terram" significetur instaurare Ecclesiam, et quod per "fundationem" et "fundamentum" eorum, instauratio, constare potest Ex Esaj. xxiv. 18; cap. xl. 21; cap. xlviii. 12, 13; cap. li. 16, 17; cap. lviii.{1} 12; Jerem. xxxi. 37; Mich. vi. 1, 2; Sach. xii. 1; Psalm. xviii. 8, 16 (B. A. 7, 15); Psalm. xxiv. 2{2}; Psalm. lxxxii. 5; Psalm. lxxxix.12 (B. A. 11). Quod "mundus" etiam significet Ecclesiam (Matth. xiii. 37-39; Joel i. 9, 10);

et quod Dominus ex fide in Ipsum dicatur "Salvator Mundi" (Joh. iii. 16-19; cap. iv. 42; cap. vi. 33, 51; cap.{3} viii. 12; cap. ix. 4, 5: cap. xii. 46, 47). Quod "mundus" etiam sit populus Ecclesiae (Joh. xii. 19; cap. xviii. 20). Ex his videri potest, quid significatur per "fundationem mundi," etiam Matth. xxv. 34; Luc. xi. 50; Joh. xvii. 24; Apoc. xvii. 8{4}. @1 lviii. pro "li."$ @2 2 pro "2, 3"$ @3 cap. viii. 12 pro "cap. 51 viii. 12"$ @4 8 pro "18"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church