Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 594

Previous Number Next Number See English 

594. (Vers. 11.) "Et vidi aliam Bestiam ascendentem e Terra," significat Clericos in Ecclesiis Reformatorum, qui in doctrina et fide Draconis sunt de Deo et Salvatione. - Quid et qualis est fides Draconis, videatur supra (n. 537): quod sint Laici qui per "Bestiam ex Mari ascendentem" intelligantur, et quod sint Clerici qui per "Bestiam e Terra," est quia per "mare" significatur Externum Ecclesiae, et per "terram" Internum ejus (n. 398, 567); et in Externis doctrinae Ecclesiae sunt Laici, et in Internis ejus sunt Clerici. Quod Clerici nunc describantur, constat ex singulis quae sequuntur, in Sensu spirituali intellectis; et manifeste ex eo, quod haec Bestia etiam dicatur "Pseudopropheta," Apoc. xvi. 13; cap. xix. 20; cap. xx. 10; imprimis ex his ibi:

"Comprehensa est Bestia, et cum illa Pseudopropheta qui{1} fecit signa coram illa, per quae seduxit eos qui acceperunt characterem Bestiae, et eos qui adorarunt imaginem ejus" (cap. xix. 20);

quod haec Bestia fecerit signa coram altera, per quae seduxit illos, dicitur in hoc capite his verbis: "Et facit signa magna, ut seducat habitantes super terra, propter signa quae data ei facere coram Bestia, dicens illis facere imaginem Bestiae, et adorare illam" ((xiii.) vers. 13-15). @1 qui pro "quae"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church