Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 597

Previous Number Next Number See English 

597. "Et facit ut terra et habitantes in illa adorent Bestiam priorem, cujus sanata est plaga mortis ejus, significat quod sic ex confirmationibus constabilitum sit, quod pro sancto Ecclesiae agnosceretur, quod quia nemo potest facere bonum opus a se, ac implere legem, unicam medium salutis sit fides in justitiam et meritum Christi, Qui passus est pro homine, et per id damnationem legis sustulit. - Supersedetur haec explicare, quia sequuntur a supra explicatis (n. 566, 577-582); per "terram et habitantes in illa" significantur Ecclesiae Reformatorum, ut supra; per "adorare" significatur pro sancto Ecclesiae agnoscere, ut quoque supra; hic illud, quod per "Bestiam ex Mari," postquam "sanata est plaga mortis ejus," intelligitur; et hoc est, quod supra expositum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church