Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 60

Previous Number Next Number See English 

60. "Et ecce Vivens sum in saecula saeculorum," significat quod sit Vita aeterna. - Quoniam "Qui sum Vivens," significat quod Solus sit Vita, et ab Ipso Solo vita (supra n. 58), sequitur, quod "ecce Vivens sum in saecula saeculorum" significet quod Solus sit Vita in aeternum, et sic ab Ipso Solo vita aeterna, est enim Vita aeterna in Ipso, et inde ab Ipso: "saecula saeculorum," significant aeternum. Quod a Solo Domino Sit vita aeterna, constat ex sequentibus his locis:

"Jesus dixit, Omnis qui credit in Me, non peribit, sed habebit Vitam aeternam" (Joh. iii. 16);

"Qui credit in Filium, habet Vitam aeternam; qui vero non credit Filio, non videbit Vitam, sed ira Dei manet super illo" (Joh. iii. 36; cap. vi. 40, 47, 48{1});

"Amen dico vobis, qui credit in Me, habet Vitam aeternam" (Joh. vi. 47);

"Ego sum Resurrectio et Vita; qui credit in Me, etsi moriatur, vivet: omnis qui credit in Me, non morietur in aeternum" (Joh. xi. 25, 26{2}); et alibi. Inde nunc Dominus vocatur "Vivens in saecula saeculorum" etiam in sequentibus in Apocalypsi, cap. iv. 9, 10; cap. v. 14; cap. x. 6; (tum apud) Dan. iv. 31 (B.A. 34). @1 Joh. iii. 36; cap. vi. 40, 47, 48 pro "Joh. vi. 40, 47, 48"$ @2 25, 26 pro "24, 26"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church