Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 603

Previous Number Next Number See English 

603. "Et faciat ut quicunque non adorant imaginem Bestiae occidantur," significat quod pronuntient damnationem super illos qui non doctrinam fidei illorum pro sancta doctrina Ecclesiae, agnoscunt. Per "adorare imaginem Bestiae" significatur agnoscere doctrinam fidei illorum pro sancta doctrina Ecclesiae, nam per "adorare" significatur pro sancto Ecclesiae agnoscere (n. 579, 580, 588, 597), et per "imaginem Bestiae" significatur doctrina illa (n. 601): per "occidi" significatur spiritualiter occidi, quod est damnari (n. 325, et alibi); et quia per "occidi" significatur damnari, etiam significatur declarari pro haeretico, et excludi a communione Ecclesiae, hic enim in oculis illorum spectatur ut damnatus. Hoc faciunt Docti e Clero, qui justificationis arcana in scholis et gymnasiis imbuerunt; imprimis illi qui in fastu eruditionis propter illa sunt; hi damnant omnes qui non cogitant sicut illi, et quantum audent, fulminant super illos. Hoc possum memorare, quod illi qui arcana illa imbuerunt, et inde in fastu eruditionis fuerunt, in mundo spirituali tam infensi sint contra illos qui adorant Solum Dominum et non solam Fidem pro unico medio salutis agnoscunt, ut in excandescentiam irae et furoris veniant dum vident illos, et quoque dum e longinquo sentiunt sphaeram Divinam Domini, et sphaeram charitatis circum illos. Quoniam illi tales sunt, ideo describitur Draco, ut infensissimus hostis contra illos; ut quod "Steterit coram Muliere paritura, ut postquam pepererit, fetum ejus devoraret: quodque ejecerit post Mulierem ex ore suo aquam sicut flumen, ut illam a flumine absorptam faceret: et quod iratus contra Mulierem abiverit facere bellum cum reliquis seminis ejus" (Apoc. xii. 4, 15. 17);

quod "Ex ore Draconis, et ex ore Bestiae, et ex ore Pseudoprophetae" spiritus tres immundi, similes ranis, exiverint, ad congregandum suos in bellum diei magni Dei Omnipotentis (Apoc. xvi. 13-16; similiter, cap. xix. 19, 20, et cap. xx. 8-10);

ut et, quod "Bestia ascendens ex abysso occiderit duos Testes, et projecerit corpora illorum super plateam Urbis magnae, quae spiritualiter vocatur Sodoma et Aegyptus, et non permiserint illa poni in monumenta" (Apoc. xi. 7-9);

per "non permittere poni in monumenta" significatur rejicere ut damnatos (n. 506).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church