Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 607

Previous Number Next Number See English 

607. (Vers. 18.) Hic sapientia est," significat quod sapientis sit ex illis, quae in hoc capite dicta et explicata sunt, videre et intelligere, qualis est doctrina et fides de Deo et de salvatione apud Clericos. - Dicitur "hic" quia intelliguntur illa quae in hoc capite dicta et explicata sunt, in specie quae de "Bestia ex Terra," per quam significatur doctrina et inde fides de Deo et de salvatione apud Clericos (n. 594), nam de hac Bestia, haec, quae in hoc versu, dicuntur; et quia sapientis, seu sapientiae, est, videre et intelligere qualis illa doctrina et inde fides est, dicitur, "Hic sapientia est."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church