612. EXPLICATIO. (Vers. 1) "Et vidi, et ecce Agnus stans Super Monte Sion et cum Ipso centum quadraginta quatuor millia" significat Dominum nunc in Novo Caelo collecto ex illis in Ecclesiis Christianis qui Dominum Solum pro Deo Caeli et Terrae agnoverunt, et in veris doctrinae ex bono amoris ab Ipso per Verbum fuerunt - Per "vidi" significantur haec et quae in hoc capite sequuntur; per "Agnum" intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum (n. 269, 271); per "Montem Zionis" significatur Caelum, ubi illi qui in amore in Dominum sunt, de quo sequitur; `per "centum quadraginta quatuor millia" significantur omnes qui Solum Dominum pro Deo Caeli et Terrae agnoscunt, et in veris doctrinae ex bono amoris ab Ipso per Verbum sunt (n. 348, seq.). De his actum est in capite vii.; sed ibi, quod "signati fuerint super frontibus," ita distincti et separati a reliquis; hic nunc, quod collecti in unum, et quod ex illis Caelum. Caelum de quo hic agitur, est Caelum collectum ex Christianis a tempore Domini in mundo, et ab illis inde qui Solum Dominum adiverunt, et vixerunt secundum praecepta Ipsius in Verbo, fugiendo mala ut peccata contra Deum: hoc Caelum est Caelum Novum, ex quo Sancta Hierosolyma, hoc est, Nova Ecclesia in terris descendet (Apoc. xxi. 1, 2). Caeli autem ante Adventum Domini sunt supra illud, et vocantur Caeli antiqui; in quibus etiam omnes agnoscunt Solum Dominum pro Deo Caeli et Terrae: hi Caeli cum Novo hoc Caelo communicant per influxum. Notum est, quod per "Terram Canaanem" significetur Ecclesia, quia ibi fuit Verbum, et per id Dominus notus; tum quod in medio ejus fuerit urbs Zion et sub illa urbs Hierosolyma, utraque super monte; inde per "Sionem" et "Hierosolymam" significata sunt intima Ecclesiae; et quia Ecclesia in Caelis facit unum cum Ecclesia in terris, ideo per "Sionem" et "Hierosolymam" intelligitur Ecclesia utrobivis, sed per "Sionem" Ecclesia quoad amorem, et per "Hierosolymam" Ecclesia quoad doctrinam inde. Dicitur "Mons Zion," quia per "montem" significatur amor (n. 336). Quod per "Montem Zionem" significetur Caelum et Ecclesia, ubi Solus Dominus colitur, constare potest a sequentibus locis:
"Ego unxi Regem Meum super Sionem; annuntiabo de statuto, Filius Meus Tu, Ego hodie genui Te; dabo gentes haereditatem Tuam: osculamini Filium, ne irascatur et pereatis; beati omnes confidentes in Ipsum" (Psalm. ii. 6-8, 12);
"Super Montem altum ascende Evangelizatrix Sion; dic, Ecce Dominus Jehovih in forti venit" (Esaj. xl. 9, 10);
"Exulta valde, Filia Sionis; ecce Rex tuus tibi venit Justus et Salvator" (Sach. ix. 9; Matth. xxi. 2, 4, 5; Joh. xii. 14, 15);
"Exclama et jubila Habitatrix Sionis, quia magnus in medio tui Sanctus Israelis" (Esaj. xii. 6);
"Redempti Jehovae revertentur Sionem cum cantu" (Esaj. xxxv. 10);
Jubila et laetare Filia Sionis: ecce Ego veniens ut habitem in medio tui" (Sach. ii. 14, 15 (B.A. 10, 11));
"Quis dabit in Sione salutem Israelis" (Psalm. xiv. 7; Psalm. liii. 7 (B.A. 6));
"Fundabit Dominus Jehovih in Sione lapidem probationis, et tunc abolebitur foedus vestrum cum morte" (Esaj. xxviii. 16-18);
"Salus Mea non morabitur, dabo in Sione salutem" (Esaj. xlvi. 13) "Tunc veniet Sioni Redemptor" (Esaj. lix. 20);
"Regnabit Jehovah Zebaoth in Monte Sionis" (Esaj. xxiv. 23):
"Amat Jehovah portas Sionis prae omnibus habitaculis Jacobi; gloriosa praedicanda in te, Urbs Dei; hic natus est ibi; omnes fontes mei in te" (Psalm. lxxxvii. 2, 3, 6, 7{1};
"Elegit Jehovah Sionem, desideravit in sedem Sibi; haec requies Mea in aeternum, ibi habitabo" (Psalm. cxxxii. 13, 14);
"Filii Sionis exultent in Rege suo" (Psalm. cxlix. 2{2});
"Jehovah surge, et miserearis Sionis: venit tempus statutum; annuntiabitur in Sione Nomen Jehovae, quando congregabuntur Populi una, et Regna ad serviendum Jehovae" (Psalm. cii. 14-17, 22, 23 (B. A. 13-16, 21, 22));
"E Sione Deus effulgebit, venit Deus noster et clamabit ad Caelum sursum, et ad terram, colligite Mihi sanctos Meos" (Psalm. l. 2-5{3}). (Praeter alibi, ut Esaj. i. 27; cap. iv. 2,5; cap. xxxi. 4, 9; cap. xxxiii. 5, 20; cap. xxxvii. 22; cap. lii. 1; cap. lxiv. 9 (B.A. 10); Jerem. vi. 2 Thren. iv. 2 Amos i. 2 Mich. iii. 10, 12; cap. iv. 1-3, 7, 8; Zeph. iii. 14, 16{4}: Joel iv. 16, 17, 21 (B.A. iii. 16, 17, 21); Sach. viii. 3; Psalm. xx. 3{5} (B. A. 2); Psalm. xlviii. 3, 4, 12-15 (B.A. 2, 3, 11-14); Psalm. lxxvi. 3 (B. A. 2): Psalm. lxxviii. 68; Psalm. cx. 1, 2; Psalm. cxlix. 2, 4; Psalm. cxxv. 1{6}; Psalm, cxxvi. 1; Psalm. cxxviii. 5, 6; Psalm. cxxxiv. 3; Psalm. cxxxv. 21{7}; Psalm. cxlvi. 10.) Multis in locis dicitur "Virgo et Filia Zionis," per quam non intelligitur aliqua virgo aut filia ibi, sed Ecclesia quoad affectionem boni et veri, simile quod per "Sponsam Agni" (Apoc. xxi. 2, 9; cap. xxii. 17). "Virgo et Filia Zionis" Ecclesiam Domini significat in his locis:
Esaj. i. 8: cap. iii. 16-26{8}; cap. iv. 4; cap. x. 32: cap. xvi. 1; cap. xxxvii.{9} 22; cap. lii. 2; cap. lxii. 11 Jerem. iv. 31 cap. vi. 2, 23 Thren. i 6; cap. ii. 1, 4, 8, 10, 13, 18; cap. iv. 22 : Mich. i. 13 cap. iv. 8, 10, 13; Zeph. iii. 14{10}): Sach. ii. 14 (B.A. 10){11}; cap. ix. 9; Psalm. ix. 15 (B.A. 14); et alibi. @1 2, 3, 6, 7 pro "1, 2, 5, 6, 7"$ @2 2 pro "2, 3"$ @3 2-5 pro "1 ad 5"$ @4 16 pro "15"$ @5 3 pro "3, 6"$ @6 cxxv. 1 pro "cxix. 2, 4"$ @7 21 pro "20"$ @8 16-26 pro "16, 17, 16 ad 26"$ @9 xxxvii. pro "xxvii."$ @10 14 pro "24"$ @11 14 pro "10"$