Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 647

Previous Number Next Number See English 

647. "Et alius Angelus exivit e Templo quod in Caelo, habens et ille falcem acutam," significat Caelos Regni spiritualis Domini et Divinum Verum Verbi apud illos.--Per "Angelum" significatur in supremo Sensu Dominus, tum Caelum angelicum, et quoque Divinum Verum procedens a Domino (videatur supra, n. 5, 65,{1} 170, 258, 342, 343,{2} 344, 415, 465{3}); hic autem per "Angelum" significantur Caeli Regni spiritualis, et inde Divina vera ibi, quia sequitur quod "alius Angelus exiverit ex Altari," per quem significantur Caeli Regni caelestis Domini, ita Divina Bona ibi, de quo in articulo subsequente. Sunt duo Regna, in quae omnes Caeli distincti sunt, Regnum Spirituale et Regnum Caeleste; Regnum Spirituale est Regnum Sapientiae Domini, quia Angeli ibi in Sapientia ex Divinis Veris a Domino sunt; et Regnum Caeleste est Regnum Amoris Domini, quia Angeli ibi in amore a Domino sunt, et inde in omni bono. Quod sint duo Regna, in quae omnes Caeli distincti sunt, videatur in opere de, Caelo et Inferno, Londini 1758 edito (n. 20-28); et in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia, (Amstelodami) 1763 edita (n. 101, 381). Per "templum" significatur universum Caelum, ut supra (n. 644), at quia hic dicitur "templum quod in Caelo," et postea "altare," per "templum" significatur Caelum Regni spiritualis Domini, ut mox supra dictum est; et per "falcem acutam" significatur Divinum Verum Verbi, ut supra (n. 643, 645). Quod supra dictum sit, quod "Sedens super nube miserit falcem Suam et demessa est terra," et nunc quod "Angelus exiverit e Templo e Caelo, habens et ille falcem, et miserit illam in terram et vindemiaverit vineam terrae," est quia per "terram," quae a Sedente super nube, seu Domino, (demessa est,) significatur Ecclesia in universo terrarum orbe, at per "vineam terrae" significatur Ecclesia in Christiano orbe. Haec involvunt similia, quae Dominus praedixit in Parabola de Seminante et collectione Messis, Matth. xiii., quae supra (n. 645 ad fin.) adducta est, ubi dicitur quod "Messis sit Consummatio saeculi," hoc est, finis Ecclesiae, et quod "Messores sint Angeli," per quos significantur Divina Vera; Angeli enim non mittuntur ad metendum, hoc est, ad faciendum illa, sed Dominus id facit per Divina Vera Verbi Sui; Dominus enim dicit, "Verbum quod locutus sum, judicabit in extremo die" (Joh. xii. 48);

videatur supra (n. 233, 273). @1 65 pro "66"$ @2 343 pro "363"$ @3 465 pro "365"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church