65. "Septem Stellae Angeli septem Ecclesiarum sunt," significat novam Ecclesiam in Caelis, quae est Novum Caelum. - In Caelis aeque est Ecclesia ut in terris, nam in Caelis aeque est Verbum ut in terris, suntque doctrinae ex illo, et sunt praedicationes ex illo, de quare videatur in Nova Hierosolyma de Scriptura Sacra (n. 70-75, et n. 104-113); illa Ecclesia est Novum Caelum, de quo in Praefatione aliquid dictum est. Quod Ecclesia in Caelis, seu Novum Caelum, intelligatur per "septem Stellas," est quia dicitur quod "septem Stellae Angeli septem Ecclesiarum" sint, et per "Angelum" significatur Societas caelestis. Apparet in Mundo spirituali Expansum stellis plenum sicut in Mundo naturali, et id apparet ex Societatibus Angelicis in Caelo; unaquaevis Societas ibi coram illis qui infra sunt, lucet ut Stella; inde sciunt ibi, in quo situ Societates Angelicae sunt. Quod "septem" non significent septem, sed, omnes qui ab Ecclesia ibi sunt, secundum receptionem cujusvis, videatur supra (n. 10, 14, 41); ita per "Angelos septem Ecclesiarum" intelligitur universa Ecclesia in Caelis, ita Novum Caelum in toto complexu.